Postquam determinavit magister de conditionibus resurrectionis, hic determinat de conditionibus resurgentium; et dividitur in partes duas: in prima parte determinat de conditionibus resurgentium qui ad perfectionem humanae naturae pervenerunt; in secunda de conditionibus illorum qui in praesenti vita praedicta perfectione caruerunt, scilicet de abortivis fetibus, ibi: illud etiam investigare oportet etc.. Prima in duas: in prima determinat conditiones resurgentium beatorum; in secunda conditiones malorum, ibi: de reprobis autem quaeri solet etc..
Prima in tres: in prima determinat resurgentium aetatem, et staturam; in secunda corporum integritatem, ibi: non enim perit deo terrena materies; in tertia eorum gloriam, ibi: hoc autem in corporibus sanctorum intelligendum est.
De reprobis autem quaeri solet, an cum deformitatibus hic habitis resurgant. Hic determinat conditiones reproborum: et primo quantum ad reprobationem naturae; secundo quantum ad passionem poenae, ibi: si vero quaeritur de corporibus malorum quomodo in igne ardeant et non consumantur, Augustinus variis exemplis astruit. Et circa hoc duo facit: primo ostendit quomodo corpora reproborum poterunt poenam pati; secundo ostendit idem de spiritibus damnatorum, ibi: quaeri etiam solet, an Daemones corporali igne ardeant. Et circa hoc duo facit: primo ostendit quomodo spiritus Daemonum sunt passibiles ab igne corporali; secundo ostendit idem de spiritibus damnatorum, ibi: cum autem constet animas igne materiali in corporibus cruciandas, quaeri solet etc..
Hic est triplex quaestio circa conditionem resurgentium.
Prima de his quae communiter ad bonos et malos pertinent. Secunda de his quae pertinent tantum ad bonos. Tertia de his quae spectant tantum ad malos.
Circa primum quaeruntur tria: 1 de identitate resurgentium; 2 de integritate corporum; 3 de qualitate ipsorum.