Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omnes resurgent in eadem aetate, scilicet juvenili.
Quia deus resurgentibus, praecipue beatis, nihil subtrahet quod ad perfectionem hominis pertinet.
Sed aetas pertinet ad perfectionem hominis, cum senectus sit venerabilis aetas. Ergo senes non resurgent in aetate juvenili.
Praeterea, aetas computatur secundum mensuram temporis praeteriti. Sed impossibile est tempus quod fuit praeteritum, non praeterisse. Ergo impossibile est eos qui majoris aetatis fuerunt, ad aetatem juvenilem reduci.
Praeterea, illud quod magis fuit de veritate humanae naturae in unoquoque, maxime resurget in eo. Sed quanto aliquid primo fuit in homine, tanto videtur magis ad veritatem humanae naturae pertinuisse: quia in fine propter virtutem speciei debilitatam comparatur vino aquoso corpus humanum, ut patet per philosophum in 1 de gener..
Ergo si omnes debent in eadem aetate resurgere, magis decet quod resurgant in aetate puerili quam juvenili.
Sed contra est quod dicitur Ephes. 4, 13: donec occurramus omnes... In virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis christi. Sed christus resurrexit in aetate juvenili, quae circa triginta annos incipit, ut Augustinus dicit.
Ergo et alii in aetate juvenili resurgent.
Praeterea, homo in maxima perfectione naturae resurget. Sed natura humana perfectissimum statum habet in aetate juvenili. Ergo in illa aetate resurgent omnes.