Ad primum sic proceditur. Videtur quod damnatorum corpora cum suis deformitatibus resurgant.
Illud enim quod in poenam peccati inductum est, desistere non debet nisi peccato remisso.
Sed membrorum defectus qui accidunt per mutilationem, in poenam peccati inducti sunt, et similiter etiam omnes aliae deformitates corporales.
Ergo a damnatis, qui peccatorum remissionem non sunt consecuti, in resurrectione non removebuntur.
Praeterea, sicut resurrectio sanctorum erit ad ultimam perfectionem, sic et resurrectio ipsorum erit ad ultimam miseriam. Sed sanctis resurgentibus non auferetur aliquid quod ad eorum perfectionem pertinere possit. Ergo nec impiis resurgentibus aliquid auferetur quod ad eorum defectum vel miseriam pertineat. Hujusmodi autem sunt deformitates.
Ergo etc..
Praeterea, sicut ad defectum passibilis corporis pertinet deformitas, ita tarditas. Sed a corporibus damnatorum resurgentium tarditas non removebitur, quia eorum corpora non erunt agilia.
Ergo eadem ratione nec deformitas removebitur.
Sed contra, 1 corinth. 15, 53: mortui resurgent incorrupti; Glossa: mortui, idest peccatores, vel generaliter omnes mortui, surgent incorrupti, idest sine aliqua diminutione membrorum. Ergo mali resurgent sine deformitatibus.
Praeterea, in damnatis non erit aliquid quod sensum doloris in eis impediat. Sed aegritudo impedit sensum doloris, inquantum per eam debilitantur organa sentiendi; similiter defectus membri impediret ne esset universalis dolor in corpore.
Ergo sine istis defectibus damnati resurgent.