Postquam determinavit magister de his quae ad resurrectionem pertinent, hic incipit determinare de his quae pertinent ad remunerationem vel punitionem resurgentium; et dividitur in partes duas: in prima enim determinatur de remuneratione et punitione quae praecedit judicium generale; in secunda de illa quae judicium generale sequitur, dist. 47, ibi: solet etiam quaeri, qualiter dabitur judicii sententia. Prima autem dividitur in duas: in prima determinat de remuneratione vel punitione animarum ante diem judicii, et resurrectionem; in secunda ostendit qualiter secundum justitiam et misericordiam dei praedicta dispensentur, distinct. 46, ibi: sed quaeritur hic de valde malis etc.. Prima dividitur in duas: primo ostendit quomodo animae post mortem diversa receptacula habebunt pro diversitate meritorum; in secunda determinat qualiter animae post mortem certis receptaculis distributae juvari possunt orationibus aliorum, ibi: neque negandum est, ut ait Augustinus, defunctorum animas pietate suorum viventium relevari. Et haec pars dividitur in partes duas: in prima ostendit qualiter mortui juvantur suffragiis vivorum; in secunda inquirit, quomodo vivi juvantur precibus mortuorum sanctorum, ibi: sed forte quaeris: numquid preces supplicantium sancti audiunt? prima autem dividitur in duas: in prima determinat de illis mortuis pro quibus suffragia fiunt, quando eis prosunt; in secunda inquirit, utrum prosint eis pro quibus non fiunt, ibi: solet moveri quaestio de duobus etc..
Prima dividitur in duas: in prima dicit quae sunt illa quae facta a vivis, prosunt mortuis; in secunda quae sunt illa quae non prosunt, ibi: de pompis vero exequiarum idem Augustinus ita dicit.
Solet moveri quaestio de duobus etc.. Circa hoc duo facit: primo inquirit de illis pro quibus suffragia non fiunt statu praesentis ecclesiae durante; secundo de illis pro quibus fiunt praesenti ecclesia deficiente, ibi: sed iterum quaeritur de aliquo mediocriter bono.
Sed forte quaeris: numquid preces supplicantium sancti audiunt? hic ostendit quomodo suffragia mortuorum sanctorum vivis prosunt; et circa hoc tria facit: primo enim proponit quod intendit; secundo confirmat propositum per similitudinem Angelorum, ibi: sicut enim Angelis, ita et sanctis qui deo assistunt, petitiones nostrae innotescunt in verbo dei; tertio concludit intentum, ibi: si autem Angeli a deo per verbum ejus discunt petitiones nostras... Cur non credamus et animas sanctorum dei faciem contemplantium, in ejus veritate intelligere preces hominum? hic tria quaeruntur. Primo de receptaculis animarum post mortem. Secundo de suffragiis mortuorum.
Tertio de orationibus sanctorum.
Circa primum quaeruntur tria: 1 utrum animabus post mortem aliqua receptacula assignentur; 2 de differentia receptaculorum; 3 de numero eorumdem.