Ad primum sic proceditur. Videtur quod animabus post mortem receptacula non assignentur.
Sicut enim dicit boetius in libro de hebdom., communis animi conceptio est apud sapientes, incorporalia in loco non esse; cui concordat quod Augustinus dicit in 12 super genes. Ad litteram: cito quidem responderim, ad corporalia loca animam non ferri, nisi cum aliquo corpore. Sed anima separata a corpore non habet aliquod corpus, sicut ibidem Augustinus dicit. Ergo ridiculum est animabus separatis aliqua receptacula assignare.
Praeterea, omne quod habet locum determinatum, magis convenit cum illo loco quam cum alio. Sed animae separatae, sicut et quaelibet spirituales substantiae, indifferenter se habent ad omnia loca: non enim potest dici quod cum aliquibus corporibus conveniant, et cum aliis differant; cum ab omnibus conditionibus corporalibus sint penitus remotae. Ergo eis determinata receptacula non sunt assignanda.
Praeterea, animabus separatis non assignatur aliquid post mortem nisi quod cedat in poenam vel praemium. Sed corporalis locus non potest eis esse in poenam vel in praemium, cum a corporibus nihil recipiant. Ergo non sunt eis assignanda certa receptacula.
Sed contra, caelum empyreum locus corporalis est; et tamen ipsum factum mox sanctis Angelis est repletum, ut strabus dicit.
Cum ergo Angeli sint incorporei, sicut et animae separatae; videtur etiam quod separatis animabus sint certa receptacula assignanda. Ergo etc..
Praeterea, hoc patet per hoc quod Gregorius in 4 dialog. Narrat, animas post mortem ad diversa loca corporalia esse deductas; ut patet de Paschasio, quem germanus capuanus episcopus in balneis invenit, et de anima theodorici regis, quam dicit ad Gehennam fuisse perductam. Ergo animae post mortem habent certa receptacula.