Ulterius. Videtur quod statim post mortem nullae animae deducantur ad caelos, vel ad infernum.
Quia super illud psalm. 36, 10, adhuc pusillum, et non erit peccator, dicit Glossa, quod sancti liberantur in fine vitae: post hanc tamen vitam non ibi erunt ubi erunt sancti, quibus dicetur: venite benedicti patris mei. Sed illi sancti erunt in caelo. Ergo sancti post hanc vitam non statim ascendunt ad caelum.
Praeterea, Augustinus dicit in Enchir., quod tempus quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet, sicut unaquaeque digna est requie vel aerumna. Sed haec abdita receptacula non possunt intelligi caelum et infernus; quia in illis etiam post resurrectionem ultimam animae cum corporibus erunt; unde pro nihilo distingueret tempus ante resurrectionem et post resurrectionem.
Ergo non erunt nec in inferno nec in Paradiso usque ad diem judicii.
Praeterea, major est gloria animae quam gloria corporum. Sed simul omnibus redditur gloria corporum, ut sit major laetitia singulorum ex communi gaudio, ut patet Hebr. 11, super illud: deo pro nobis aliquid melius providente etc.; ubi dicit Glossa: ut in communi gaudio omnium majus fieret gaudium singulorum. Ergo multo fortius et gloria animarum debet differri usque ad finem, ut simul omnibus reddatur.
Praeterea, poena et praemium quae per sententiam judicii redduntur, judicium praecedere non debent. Sed ignis inferni et gaudia Paradisi dabuntur hominibus per sententiam christi judicantis in ultimo judicio, ut patet Matth. 25. Ergo ante diem judicii nullus ascendit ad caelum, vel descendit ad inferos.
Sed contra est quod dicitur 2 corinth. 5, 1: si terrena nostra habitatio dissolvatur, domum habemus non manufactam conservatam in caelis. Ergo dissoluta carne homo habet mansionem quae in caelis fuerit ei conservata.
Praeterea, Philip. 1, 23, dicit apostolus: cupio dissolvi, et esse cum christo: ex quo sic arguit Gregorius in 4 dialog.: qui ergo christum in caelo esse non dubitat, nec Pauli animam esse in caelo negat. Sed non est negandum christum esse in caelo, cum sit articulus fidei. Ergo nec dubitandum est animas sanctorum ad caelos ferri.
Quod etiam aliquae ad infernum descendant post mortem statim, patet Luc. 16: mortuus est dives, et sepultus est in inferno.