Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod animae hominum post mortem ad quietem pervenire non possunt nisi merito fidei: quia accedentem ad deum oportet credere: Hebr. 11, 6. Primum autem exemplum credendi hominibus in Abraham datur, qui primus se a coetu infidelium segregavit, et speciale signum fidei accepit; et ideo requies illa quae hominibus post mortem datur, sinus Abrahae dicitur, ut patet per Augustinum, 11 super genes. Ad litteram.
Sed animae sanctorum post mortem non omni tempore eamdem quietem habuerunt: quia post christi adventum habent plenam quietem, divina visione perfruentes; sed ante christi adventum habebant quidem quietem per immunitatem poenae, sed non habebant quietem desiderii per consecutionem finis. Et ideo status sanctorum ante christi adventum potest considerari et secundum id quod habebat de requie, et sic dicitur sinus Abrahae; potest etiam considerari quantum ad id quod eis de requie deerat; et sic dicitur Limbus inferni.
Limbus ergo inferni et sinus Abrahae fuerunt ante christi adventum unum per accidens, et non per se; et ideo nihil prohibet post christi adventum esse sinum Abrahae omnino diversum a Limbo: quia ea quae sunt unum per accidens, separari contingit.
Ad primum ergo dicendum, quod quantum ad id quod habebat de bono status sanctorum patrum, sinus Abrahae dicebatur; sed quantum ad id quod habebat de defectu, dicebatur infernus; et sic nec sinus Abrahae in malum accipitur, nec infernus in bonum; quamvis quodammodo sint unum.
Ad secundum dicendum, quod sicut requies sanctorum patrum ante christi adventum dicebatur sinus Abrahae, ita et post christi adventum, sed diversimode: quia enim ante christi adventum sanctorum requies habebat defectum requiei adjunctum, dicebatur idem infernus et sinus Abrahae, unde ibi non videbatur deus; sed quia post christi adventum sanctorum requies est completa, cum deum videant, talis requies dicitur sinus Abrahae, et nullo modo infernus; et ad hunc sinum Abrahae ecclesia orat fideles perduci.
Unde patet responsio ad tertium; et sic est intelligenda quaedam Glossa quae habetur Lucae 16, super illud: factum est ut moreretur mendicus etc., quae sic dicit: sinus Abrahae est requies beatorum pauperum, quorum est regnum caelorum.