Ad secundam quaestionem dicendum, quod receptacula animarum post mortem dupliciter distingui possunt; aut secundum situm, aut secundum locorum qualitatem, prout scilicet in aliquibus locis poenas vel praemia recipiunt animae. Si ergo consideretur Limbus patrum et infernus secundum locorum qualitatem praedictam, sic non est dubium quod distinguuntur: tum quia in inferno est poena sensibilis, quae in Limbo patrum non erat: tum etiam quia in inferno est poena aeterna; sed in Limbo patrum detinebantur sancti temporaliter tantum. Sed si considerentur quantum ad situm loci; sic probabile est quod idem locus, vel quasi continuus, sit infernus et Limbus; ita tamen quod quaedam superior pars inferni Limbus patrum dicatur. Existentes enim in inferno, secundum diversitatem culpae diversam sortiuntur et poenam; et ideo secundum quod gravioribus peccatis etiam irretiuntur damnati, secundum hoc obscuriorem et profundiorem locum obtinent in inferno; unde sancti patres, in quibus minimum erat de ratione culpae, supremum et minus tenebrosum locum habuerunt omnibus puniendis.
Ad primum ergo dicendum, quod secundum hoc quod infernus et Limbus sunt idem quantum ad situm, dicitur christus infernum momordisse, et in infernum descendisse, quando patres a Limbo eripuit suo descensu.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod job non descendit ad infernum damnatorum, sed in Limbum patrum; qui quidem dicitur profundissimus locus, non quidem respectu locorum poenalium, sed in comparatione ad alia loca, quia sub eodem includitur omnis locus poenarum. Vel dicendum, sicut Augustinus solvit, 12 super genes. Ad litteram, de Jacob sic dicens: illud quod Jacob dicit ad filios suos: deducetis senectutem meam cum tristitia ad inferos: videtur hoc magis timuisse, ne nimia tristitia sic perturbaretur, ne ad requiem beatorum iret, sed ad inferos peccatorum. Et similiter potest exponi verbum job eadem ratione, ut sit verbum magis timentis quam asserentis.