Ulterius. Videtur quod mortui non possunt juvari ex operibus vivorum. Primo per hoc quod dicit apostolus 2 corinth. 5: omnes nos oportet manifestari ante tribunal christi, ut recipiat unusquisque propria corporis quae gessit. Ergo ex his quae post mortem hominis geruntur, quando extra corpus erit, nihil ei accrescere poterit ex aliquibus operibus.
Praeterea, hoc idem videtur ex hoc quod habetur apocal. 14, 13: beati mortui qui in domino moriuntur; et subdit: opera enim illorum sequuntur illos.
Praeterea, proficere ex aliquo opere est solum in via existentis. Sed homines post mortem jam non sunt viatores, quia de eis hoc intelligitur quod legitur job: semitam meam circumsepsit, et transire non possum. Ergo mortui de suffragiis alicujus juvari non possunt.
Praeterea, nullus juvatur ex opere alterius, nisi sit aliqua vitae communicatio inter eos. Sed nulla communicatio est mortuorum ad vivos, secundum philosophum in 1 ethic.. Ergo suffragia vivorum mortuis non prosunt.
Sed contra est quod habetur 2 Mach. 12, 46: sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur. Sed hoc esset inutile nisi eos juvaret. Ergo suffragia vivorum mortuis prosunt.
Praeterea, Augustinus dicit in Lib. De cura pro mortuis gerenda: non parva est universae ecclesiae, quae in hac consuetudine claret, auctoritas, ut in precibus sacerdotis quae domino deo ad ejus altare funduntur, locum suum etiam habeat commendatio mortuorum. Quae quidem consuetudo ab ipsis apostolis inchoavit, ut dicit Damascenus in quodam sermone de suffragiis mortuorum sic dicens: mysteriorum conscii discipuli salvatoris et sacri apostoli, in tremendis et vivificis mysteriis memoriam fieri eorum qui fideliter dormierunt, sanxerunt.
Quod etiam patet per dionysium in ult.
Cap. Cael. Hierar., ubi ritum commemorat quo in primitiva ecclesia pro mortuis orabatur; ubi etiam dionysius asserit suffragia vivorum mortuis prodesse.
Ergo hoc indubitanter credendum est.