Ad secundum sic proceditur. Videtur quod suffragia prosunt existentibus in inferno, per hoc quod habetur 2 Mach. 12, 40 quod invenerunt sub tunicis interfectorum de donariis idolorum, a quibus lex prohibet Judaeos; et tamen post subditur, quod Judas duodecim millia drachmas argenti misit hierosolymam offerri pro peccatis mortuorum.
Constat autem illos mortaliter peccasse, contra legem agentes, et ita in mortali peccato decessisse, et ita ad infernum esse translatos. Ergo in inferno existentibus suffragia prosunt.
Praeterea, in littera habetur ex verbis Augustini, quod quibus valent suffragia, vel ad hoc prosunt ut sit plena remissio, vel ad hoc ut tolerabilior sit eorum damnatio. Sed soli illi qui sunt in inferno, damnati esse dicuntur. Ergo etiam existentibus in inferno suffragia prosunt.
Praeterea, dionysius in ult. Cap. Cael. Hierar.
Dicit: si hic justorum orationes et secundum hanc vitam, quanto magis post mortem in his qui digni sunt, sacris orationibus operantur tantummodo? ex quo potest accipi, quod suffragia magis prosunt mortuis quam etiam vivis. Sed vivis prosunt etiam in peccato mortali existentibus; cum quotidie oret ecclesia pro peccatoribus, ut convertantur ad deum. Ergo etiam mortuis in peccato mortali suffragia valent.
Praeterea, in vitis patrum legitur, quod etiam Damascenus in sermone suo refert, quod Macarius inventa in via calvaria cujusdam defuncti, oratione praemissa quaesivit cujus caput fuisset, et caput dedit responsum, quod fuerat sacerdotis gentilis, qui in inferno erat damnatus, et tamen confessus est oratione Macarii se et alios juvari. Ergo suffragia ecclesiae etiam existentibus in inferno prosunt.
Praeterea, Damascenus in eodem sermone narrat, quod Gregorius pro trajano orationem fundens audivit vocem sibi divinitus allatam: vocem tuam audivi, et veniam trajano do; cujus rei, ut Damascenus dicit in dicto sermone, testis est oriens omnis et occidens. Sed constat trajanum in inferno fuisse: quia multorum martyrum necem amaram instituit, ut ibidem Damascenus dicit. Ergo suffragia etiam valent existentibus in inferno.
Sed contra est quod dicit dionysius, 7 cap. Cael.
Hier.: summus sacerdos pro immundis non orat, quia in hoc averteretur a divino ordine; et Commentator, ibidem, dicit, quod peccatoribus non orat remissionem, quia non audiretur pro illis. Ergo non valent existentibus in inferno suffragia.
Praeterea, Gregorius dicit in 34 Moral.: eadem causa est cur non oretur tunc, scilicet post diem judicii, pro hominibus aeterno igne damnatis, quae nunc causa est ut non oretur pro diabolo, Angelisque ejus aeterno supplicio damnatis: quae etiam nunc causa est ut non orent sancti pro hominibus infidelibus impiisque defunctis: quia de eis utique, quos aeterno damnatos supplicio jam noverunt, ante illum justi judicis conspectum orationis suae meritum cassari refugiunt. Ergo suffragia damnatis in inferno non valent.
Praeterea, in littera habetur ex verbis Augustini: qui sine fide operante per dilectionem, ejusque sacramentis, a corpore exeunt, frustra illis a suis hujusmodi officia impenduntur. Sed omnes damnati sunt hujusmodi. Ergo suffragia damnatis in inferno non prosunt.