Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non solum orationibus ecclesiae et sacrificio altaris et eleemosynis animae defunctorum juventur, vel quod eis juventur praecipue. Poena enim debet per poenam recompensari. Sed jejunium magis est poenale quam eleemosyna vel oratio. Ergo jejunium magis prodesset in suffragiis quam aliquod praedictorum.
Praeterea, Gregorius II tribus praedictis connumerat jejunium, ut habetur caus. 13, quaest. 11: animae defunctorum quatuor solvuntur modis: aut oblationibus sacerdotum, aut orationibus sanctorum, aut carorum eleemosynis, aut jejunio cognatorum.
Ergo insufficienter ab Augustino haec enumerantur tria praedicta.
Praeterea, baptismus est potissimum sacramentorum, maxime quantum ad effectum. Ergo baptismus vel alia sacramenta deberent vel similiter vel magis prodesse defunctis, sicut sacramentum altaris.
Praeterea, hoc videtur ex hoc quod habetur 1 corinth. 15, 29: si omnino mortui non resurgunt, ut quid baptizantur pro illis? ergo baptismus etiam valet ad suffragia defunctorum.
Praeterea, in diversis Missis est idem altaris sacrificium. Si ergo sacrificium computatur inter suffragia, et non Missa; videtur quod tantumdem valeat quaecumque Missa pro defuncto dicatur, sive de beata virgine, sive de spiritu sancto, vel quaecumque alia; quod videtur esse contra ecclesiae ordinationem, quae specialem Missam pro defunctis instituit.
Praeterea, Damascenus in sermone de dormientibus, docet, ceras et oleum et hujusmodi pro defunctis offerri. Ergo non solum oblatio sacrificii altaris, sed etiam aliae oblationes debent inter suffragia mortuorum computari.