Ulterius. Videtur quod indulgentiae quas ecclesia largitur, etiam mortuis prosint. Primo per consuetudinem ecclesiae quae facit praedicari crucem, ut aliquis habeat indulgentiam pro se, et duobus vel tribus, et quandoque decem animabus tam vivorum quam mortuorum; quod esset deceptio, nisi mortuis prodessent. Ergo indulgentiae mortuis prosunt.
Praeterea, meritum totius ecclesiae est efficacius quam meritum unius personae. Sed meritum personale suffragatur defunctis, ut patet in elargitione eleemosynarum. Ergo multo fortius meritum ecclesiae, cui indulgentiae innituntur.
Praeterea, indulgentiae ecclesiae prosunt illis qui sunt de foro ecclesiae. Sed illi qui sunt in Purgatorio, sunt de foro ecclesiae; alias eis suffragia ecclesiae non prodessent. Ergo videtur quod indulgentiae defunctis prosint.
Sed contra est, quia ad hoc quod indulgentiae alicui valeant, requiritur causa conveniens, pro qua indulgentiae dantur. Sed talis causa non potest esse ex parte defuncti, quia non potest aliquid facere quod sit in utilitatem ecclesiae, pro qua causa praecipue indulgentiae dantur. Ergo videtur quod indulgentiae defunctis non prosint.
Praeterea, indulgentiae determinantur secundum arbitrium indulgentias concedentis. Si ergo indulgentiae defunctis prodesse possent, esset in potestate concedentis indulgentiam ut defunctum omnino liberaret a poena; quod videtur absurdum.