Ulterius. Videtur quod cultus exequiarum defuncto prosint. Damascenus enim in sermone de dormientibus inducit verba Athanasii sic dicentis: licet in aere qui in pietate consummatus est, depositus fuerit, ne renue oleum et ceras dominum invocans in sepulcro accendere; accepta enim ista sunt deo, et multam ab eo recipientia retributionem.
Sed hujusmodi pertinent ad cultum exequiarum.
Ergo cultus exequiarum prodest defunctis.
Praeterea, sicut dicit Augustinus 1 Lib. De CIV. Dei: antiquorum justorum funera officiosa pietate curata sunt, et exequiae celebratae, et sepulcra provisa; ipsique cum viverent, de sepeliendis, vel etiam ferendis suis corporibus filiis mandaverunt. Sed hoc non fecissent, nisi sepultura et hujusmodi aliquid mortuis conferrent. Ergo hujusmodi aliquid prosunt defunctis.
Praeterea, nullus facit eleemosynam circa aliquem, nisi ei proficiat. Sed sepelire mortuos computatur inter opera eleemosynarum: unde, ut Augustinus dicit 1 de CIV. Dei: tobias sepeliendo mortuos deum promeruisse teste Angelo commendatur. Ergo hujusmodi sepulturae cultus mortuis prodest.
Praeterea, inconveniens est dicere quod frustretur devotio fidelium. Sed aliqui ex devotione se in locis aliquibus religiosis sepeliri disponunt.
Ergo sepulturae cultus prodest defunctis.
Praeterea, deus pronior est ad miserandum quam ad puniendum. Sed aliquibus nocet sepultura in locis sacris, si indigni sunt; unde dicit Gregorius: quos peccata gravia deprimunt, ad majorem damnationis cumulum potius quam ad solutionem eorum corpora in ecclesiis ponuntur. Ergo multo amplius dicendum est, quod sepulturae cultus prosit bonis.
Sed contra est quod Augustinus dicit in lib.
De cura pro mortuis gerenda: corpori humano quidquid impenditur, non est praesidium salutis aeternae, sed humanitatis officium.
Praeterea, Gregorius dicit ad bonifacium archiepiscopum scribens: curatio funeris, conditio sepulturae, pompa exequiarum, magis sunt vivorum solatia quam subsidia mortuorum.
Praeterea, dominus dicit Matth. 10: nolite timere eos qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. Sed post mortem sanctorum corpora possunt a sepultura prohiberi, sicut in ecclesiastica historia legitur factum de quibusdam martyribus Lugduni Galliae. Ergo non nocet defunctis, si eorum corpora inhumata remaneant; ergo nec cultus sepulturae prodest.