Utrum debeamus sanctos orare ad interpellandum pro nobis.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non debeamus sanctos orare ad interpellandum pro nobis. Nullus enim amicos alicujus interpellat ad orandum pro se, nisi quatenus apud eos credit facilius gratiam obtinere. Sed deus est in infinitum magis misericors quolibet sancto; et sic ejus voluntas facilius inclinatur ad nos exaudiendum quam voluntas alicujus sancti. Ergo videtur superfluum esse constituere sanctos mediatores inter nos et deum, ut ipsi pro nobis intercedant.
Praeterea, si eos ad orandum pro nobis interpellare debemus, hoc non est nisi quia scimus eorum orationem esse deo acceptam. Sed quanto aliquis est sanctior inter sanctos, tanto ejus oratio est magis deo accepta. Ergo semper deberemus superiores sanctos pro nobis intercessores constituere ad deum, et nunquam minores.
Praeterea, christus secundum etiam quod homo, dicitur sanctus sanctorum, et ei secundum quod homo orare competit. Sed nunquam christum ad orandum pro nobis interpellamus. Ergo nec alios sanctos interpellare debemus.
Praeterea, quicumque rogatus ab aliquo pro eo intercedit, preces ipsius ei repraesentat apud quem pro eo intercedit. Sed superfluum est aliquid repraesentare ei cui sunt omnia patentia. Ergo superfluum est quod sanctos pro nobis intercessores constituamus ad deum.
Praeterea, illud est superfluum quod fit propter aliquid quod sine eo eodem modo fieret vel non fieret. Sed similiter sancti orarent pro nobis vel non orarent, sive nos oremus eos, sive non oremus; quia si sumus digni ut pro nobis orarent, etiam nobis eos non orantibus, pro nobis orarent; si autem sumus indigni, etiam si petamus, pro nobis non orant. Ergo interpellare eos ad orandum pro nobis videtur omnino superfluum.
Sed contra est quod dicitur job 5, 1: voca ergo si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. Vocare autem nostrum, ut Gregorius ibidem dicit, est humili deum prece deposcere. Ergo cum volumus orare deum, debemus ad sanctos converti, ut orent pro nobis ad deum.
Praeterea, sancti qui sunt in patria, magis sunt accepti deo quam in statu viae. Sed sanctos qui sunt in via, constituere debemus interpellatores pro nobis ad deum exemplo apostoli, qui dicebat Rom. 15, 30: obsecro vos fratres per dominum nostrum jesum christum, et per caritatem spiritus sancti, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad deum. Ergo et nos multo fortius petere debemus a sanctis qui sunt in patria, ut nos juvent orationibus ad deum.
Praeterea, ad hoc est communis consuetudo ecclesiae, quae in litaniis sanctorum orationem petit.
Respondeo dicendum, quod iste ordo est divinitus institutus in rebus, secundum dionysium, ut per media ultima reducantur in deum.
Unde cum sancti qui sunt in patria, sint deo propinquissimi, hoc divinae legis ordo requirit, ut nos qui manentes in corpore peregrinamur a domino, in eum per sanctos medios reducamur; quod quidem contingit, dum per eos divina bonitas suum effectum diffundit. Et quia reditus noster in deum respondere debet processui bonitatum ipsius ad nos; sicut mediantibus sanctorum suffragiis dei beneficia in nos deveniunt, ita oportet nos in deum reduci, ut iterato beneficia ejus sumamus mediantibus sanctis; et inde est quod eos intercessores pro nobis ad deum constituimus, et quasi mediatores, dum ab eis petimus quod pro nobis orent.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut non est propter defectum divinae potentiae quod mediantibus secundis causis agentibus operatur, sed est ad complementum ordinis universi, et ut ejus bonitas multiplicius diffundatur in res, dum res ab ea non solum suscipiunt bonitates proprias, sed insuper quod aliis causa bonitatis existant; ita etiam non est propter defectum misericordiae ipsius quod oporteat ejus clementiam per orationes sanctorum pulsare, sed est ad hoc ut ordo praedictus conservetur in rebus.
Ad secundum dicendum, quod quamvis superiores sancti sint magis deo accepti quam inferiores, utile tamen est etiam minores sanctos interdum orare; et hoc propter quinque rationes. Primo ex hoc quod aliquis quandoque habet majorem devotionem ad sanctum minorem quam ad majorem; ex devotione autem maxime dependet orationis effectus.
Secundo propter fastidium tollendum, quia assiduitas unius rei fastidium parit; per hoc autem quod diversos sanctos oramus, quasi in singulis novus fervor devotionis excitatur. Tertio, quia quibusdam sanctis datum est in aliquibus specialibus causis praecipue patrocinari, sicut sancto Antonio ad ignem infernalem. Quarto, ut honor debitus omnibus exhibeatur. Quinto, quia plurium orationibus quandoque impetratur quod unius oratione non impetraretur.
Ad tertium dicendum, quod oratio est actus quidam: actus autem sunt particularium suppositorum; et ideo si diceremus, christe ora pro nobis, nisi aliquid adderetur, videremur hoc ad personam christi referre; et ita videretur esse consonum vel errori Nestorii, qui distinxit in christo personam filii hominis a persona filii dei; vel errori Arii, qui posuit personam filii minorem patre. Unde ad hos errores evitandos ecclesia non dicit, christe ora pro nobis, sed christe audi nos, vel miserere nobis.
Ad quartum dicendum, quod sicut infra dicetur, non dicuntur sancti preces nostras deo repraesentare quasi ei incognita manifestent; sed quia eas exaudiri a deo petunt, vel de eis divinam consulunt veritatem, quid scilicet secundum ejus providentiam fieri debeat.
Ad quintum dicendum, quod ex hoc ipso aliquis efficitur dignus ut sanctus aliquis pro eo oret, quod ad ipsum cum pura devotione in sua necessitate recurrit; et ita non est superfluum quod sanctos oremus.