Ad secundum sic proceditur. Videtur quod opus dei dicatur justum ex hoc solo quod est ei placitum. Anselmus enim in monol., dicit de deo loquens: id solum justum est quod vis et non justum quod non vis. Ergo etc..
Praeterea, Rom. 9, 21, dicitur: an non habet potestatem figulus ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam? et loquitur de deo per similitudinem figuli. Sed quidquid ex luto vult figulus fieri, justum est ut ex luto fiat. Ergo quidquid deus vult in creatura fieri, justum est ut fiat; et sic ex hoc solo dicitur aliquid esse justum quod est a deo volitum.
Praeterea, ubicumque est aliud justitia quam voluntas, justitia voluntatem restringit, et sic quodammodo ei resistit. Sed nihil est quod restringat voluntatem dei; unde Matth. 20: an non licet mihi quod volo facere? nec aliquid etiam ei resistere potest; quia in psalm. 113, 3: omnia quaecumque voluit fecit; et Rom. 9, 19: voluntati ejus quis resistet? ergo ipsa ejus voluntas est ejus justitia. Ex hoc ergo aliquid est justum quod est a deo volitum.
Praeterea, in nobis non est idem, opus nostrum esse justum, et a nobis esse volitum, ex hoc quod alicui debitores simus, cui si debitum reddere volumus, justum opus nostrum non esset. Sed deus nulli est debitor. Ergo opus ipsius non dicitur justum nisi ex hoc quod est ei placitum.
Sed contra, deus dicitur juste agere, inquantum reddit unicuique pro meritis. Psal. 61, 13: tu reddis unicuique juxta opera sua. Sed voluntas dei non concernit merita. Ergo non ex hoc solo dicitur opus dei justum quod est ei placitum.
Praeterea, opus dei non ex eodem dicitur opus justitiae et opus misericordiae. Sed opus misericordiae est opus voluntatis divinae. Ergo non ex hoc solo dicitur opus dei justum quod est ei placitum.