Ad secundum sic proceditur. Videtur quod deus non semper misericordiam exhibeat in hoc quod punit citra condignum, et remunerat ultra meritum. Quia apocal. 18, 7: quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum; et Matth. 7, 2: in qua mensura mensi fueritis, remetietur et vobis. Ergo videtur quod secundum mensuram meriti vel delicti sit mensura poenae vel praemii; et ita non semper punit citra condignum, nec remunerat ultra meritum.
Praeterea, Apoc. 18, 6, dicitur: duplicate ei duplicia secundum opera ejus; et isa. 40, 2: suscepit de manu domini duplicia pro omnibus peccatis suis; et super illud Psal. 71: ex usuris et iniquitate etc., dicit Glossa: plus exigit in poenis quam commissum sit in culpis. Ergo videtur quod non puniat citra condignum, sed magis ultra.
Praeterea, pueri baptizati liberati sunt ab omni peccato. Ergo non sunt debitores alicujus poenae. Sed tamen frequenter multae poenae eis divinitus in hac vita infliguntur, ut febres, et hujusmodi; nec potest dici quod ad eorum utilitatem cedant, cum quandoque moriantur antequam ad adultam aetatem perveniant. Ergo videtur quod non puniat semper citra condignum.
Praeterea, peccato originali non debetur alia poena quam carentia visionis divinae. Sed hac poena puniuntur pueri non baptizati, qui in peccato originali decedunt. Ergo videtur quod non semper puniat citra condignum.
Praeterea, illud quod potest aliter esse, non est asserendum quod semper ita se habeat. Sed deus potest aliquando servare modum justitiae, ut secundum condignum puniat; hoc enim non est contra potentiam ordinatam. Ergo non est asserendum quod semper puniat citra condignum.
Praeterea, Sap. 6, 7 dicitur: exiguo conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur; et jac. 2, 13: judicium sine misericordia fiet ei qui non fecit misericordiam. Ergo videtur quod potentes et immisericordes non puniantur citra condignum.
Sed contra est quod dicitur Psal. 102, 10: non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
Praeterea, proprium non derelinquit id cujus est proprium. Sed deo proprium est misereri, ut dicitur in collecta: deus cui proprium est misereri semper et parcere. Ergo semper miseretur. Sed hoc non esset nisi praemium conferret ultra meritum, et mala citra condignum. Ergo videtur quod ita semper accidat.