Ulterius. Videtur quod illi omnes qui opera misericordiae faciunt, non punientur aeternaliter: sed soli illi qui opera misericordiae negligunt. Jac. 2, 13: judicium sine misericordia fiet ei qui non fecit misericordiam; et Matth. 5, 7: beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.
Praeterea, Matth. 25, ponitur disceptatio domini cum electis et reprobis. Sed disceptatio non est nisi de operibus misericordiae. Ergo solum pro operibus misericordiae omissis aliqui aeternaliter punientur; et sic idem quod prius.
Praeterea, Matth. 6, 12, dicitur: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et sequitur: si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis pater vester caelestis delicta vestra. Ergo videtur quod misericordes, qui aliis peccato dimittunt, ipsi veniam peccatorum consequantur; et sic non aeternaliter punientur.
Praeterea, 1 Tim. 4, super illud: pietas ad omnia valet, dicit Glossa Ambrosii: omnis summa disciplinae christianae in misericordia et pietate est: quam aliquis sequens, si lubricum carnis patiatur, sine dubio vapulabit, non tamen peribit; si quis autem solum exercitium corporis habuerit, perennes poenas patietur. Ergo illi qui insistunt operibus misericordiae, qui peccatis carnalibus detinentur, non in aeternum punientur; et sic idem quod prius.
Sed contra est quod dicitur 1 corinth. 6, 9, 10: neque fornicarii neque adulteri regnum dei possidebunt. Sed multi qui se exercent in operibus misericordiae, sunt tales. Ergo non omnes misericordes ad regnum aeternum pervenient; et ita aliqui eorum aeternaliter punientur.
Praeterea, jac. 2, 10, dicitur: quicumque totam legem servaverit, offenderit autem in uno, factus est omnium reus. Ergo quicumque servat legem quo ad opera misericordiae, et negligit alia opera, reatum de transgressione legis incurret; et ita aeternaliter punietur.