Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quidam fuerunt, ut dicit Augustinus in lib.
Praedicto, qui non omnibus hominibus promiserunt absolutionem a poena aeterna, sed solis christianis; et in hoc rursum diversificati sunt.
Quidam enim dixerunt, quod quicumque sacramenta fidei perceperunt, ab aeterna poena erunt immunes. Sed hoc est contrarium veritati; quia quidam sacramenta fidei recipiunt, et fidem non habent, sine qua impossibile est placere deo.
Hebr. 11.
Et ideo alii dixerunt, quod solum illi ab aeterna poena erunt immunes qui sacramenta fidei sunt consecuti, et fidem catholicam tenuerunt. Sed contra hoc esse videtur quod aliquando aliqui catholicam fidem tenent, et postea ab ea resiliunt, qui non minori poena sunt digni, sed majori; quia 2 Petr. 2, 21: melius erat viam veritatis non agnoscere quam post agnitam retroire. Planum est etiam plus peccare haeresiarchas, qui de fide catholica recedentes novas haereses fingunt, quam illos qui a principio aliquam haeresim sunt secuti.
Et ideo alii dixerunt, quod illi soli sunt a poena aeterna immunes qui in fide catholica finaliter perseverant, quantumcumque aliis criminibus involvantur.
Sed hoc manifeste contrariatur Scripturae; quia Jacob. 2, 20, dicitur: fides sine operibus mortua est; et Matth. 7, 21 dicitur: non omnis qui dicit mihi, domine domine, intrabit in regnum caelorum; et in multis aliis locis Scriptura peccantibus aeternas poenas comminatur. Unde non omnes finaliter in fide persistentes a poena aeterna erunt immunes, nisi ab aliis criminibus inveniantur finaliter absoluti.
Ad primum ergo dicendum, quod dominus ibi loquitur de fide formata quae per dilectionem operatur, in qua quicumque decesserit, salvus erit.
Sed huic non solum opponitur infidelitatis error, sed quodlibet peccatum mortale.
Ad secundum dicendum, quod verbum domini est intelligendum non de illis qui tantum sacramentaliter edunt, qui indigne quandoque sumentes, judicium sibi manducant et bibunt, ut dicitur 1 Cor. 11; sed de manducantibus spiritualiter, qui ei per caritatem incorporantur; quam incorporationem facit sacramentalis comestio, si quis digne accedat. Unde quantum est ex virtute sacramenti, ad vitam aeternam perducit; quamvis aliquis se possit tali fructu privare per peccata, etiam postquam digne sumpserit.
Ad tertium dicendum, quod fundamentum in verbis apostoli intelligitur fides formata; supra quam qui peccata venialia aedificaverit, detrimentum patietur, quia pro eis punietur a deo; ipse tamen salvus erit finaliter, quasi per ignem vel temporalis tribulationis, vel purgatoriae poenae, quae erit post mortem.