Utrum christus in forma servi sit judicaturus.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod christus in forma servi non sit judicaturus. Judicium enim auctoritatem requirit in judicante. Sed auctoritas super vivos et mortuos est in christo secundum quod est deus: sic enim est dominus et creator omnium. Ergo in forma divinitatis judicabit.
Praeterea, in judice requiritur potestas invincibilis; unde Eccli. 7, 6: noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. Sed virtus invincibilis convenit christo secundum quod est deus. Ergo in forma divinitatis judicabit.
Praeterea, joan. 5, 22, dicitur: pater omne judicium dedit filio, ut omnes honorificent filium sicut honorificant patrem. Sed honor aequalis non debetur patri et filio secundum humanam naturam.
Ergo non judicabit secundum formam humanam.
Praeterea, Daniel. 7, 9, dicitur: aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit.
Throni autem judiciariam potestatem designant; antiquitas autem de deo dicitur ratione aeternitatis; ut dicit dionysius in Lib. De div. Nom..
Ergo secundum hoc judicare convenit filio prout est aeternus; non ergo secundum quod homo.
Praeterea, Augustinus dicit, et habetur in littera, quod per verbum filii dei fit animarum resurrectio. Sed judicium illud finale magis pertinet ad animam quam ad carnem. Ergo magis convenit judicare christo secundum quod est deus, quam inquantum est homo.
Sed contra, joan. 5, 27, dicitur: potestatem dedit ei judicium facere, quia filius hominis est.
Praeterea, job 36, 17, dicitur: causa tua quasi impii judicata est; Glossa, a Pilato: ideo judicium causamque recipies; Glossa, ut juste judices. Sed christus secundum humanam naturam judicatus est a Pilato. Ergo secundum humanam naturam judicabit.
Praeterea, ejus est judicare cujus est legem condere. Sed christus in humana natura apparens nobis legem evangelii dedit. Ergo et secundum eamdem naturam judicabit.
Respondeo dicendum, quod judicium aliquod dominium in judicando requirit; unde Rom. 14, 4: tu quis es qui judicas alienum servum? et ideo secundum hoc christo competit judicare quod dominium super homines habet, de quibus principaliter erit finale judicium. Ipse autem est noster dominus non solum ratione creationis, quia dominus ipse est deus, ipse fecit nos, et non ipsi nos, psalm. 99, 3; sed etiam ratione redemptionis, quod ei competit secundum humanam naturam; unde Rom. 14, 9: in hoc christus mortuus est et resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur. Ad praemium autem vitae aeternae nobis creationis bona non sufficerent, nisi redemptionis beneficium adderetur, propter impedimentum quod naturae creatae supervenit ex peccato primi parentis. Unde cum judicium illud finale ad hoc ordinetur ut aliqui admittantur ad regnum, conveniens est ut ipse christus secundum humanam naturam, cujus redemptionis beneficio ad regnum admittimur, illi judicio praesideat; et hoc est quod dicitur Act. 10, 42, quod constitutus est a deo judex vivorum et mortuorum. Et quia per redemptionem humani generis non solum homines reparavit, sed etiam universaliter totam creaturam; secundum quod tota creatura reparato homine melioratur, ut habetur Coloss. 1, 20: pacificans per sanguinem crucis ejus sive quae in terris sive quae in caelis sunt; ideo non solum super homines, sed super universam creaturam christus per suam passionem dominium promeruit, et judiciariam potestatem. Matth. Ult., 10: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.
Ad primum ergo dicendum, quod in christo secundum divinam naturam est auctoritas dominii respectu universalis creaturae ex jure creationis; sed in ipso est auctoritas dominii quam per passionem promeruit, et est quasi auctoritas secundaria et acquisita; sed prima est naturalis et aeterna.
Ad secundum dicendum, quod quamvis christus secundum quod homo non habeat a se invincibilem potestatem ex naturali virtute humanae speciei; tamen ex dono divinitatis etiam in humana natura habet invincibilem potestatem, secundum quod omnia sunt subjecta pedibus ejus, ut dicitur 1 corinth. 12; et ideo judicabit quidem in humana natura, sed ex virtute divinitatis.
Ad tertium dicendum, quod christus non suffecisset ad humani generis redemptionem, si purus homo fuisset; et ideo ex hoc quod secundum humanam naturam genus humanum redimere potuit, ac per hoc judiciariam potestatem consecutus est, manifeste ostenditur quod ipse est deus, et ita aequaliter honorandus cum patre, non inquantum homo, sed inquantum deus.
Ad quartum dicendum, quod in illa visione Danielis manifeste exprimitur totus ordo judiciariae potestatis; quae quidem sicut in prima origine est in ipso deo; et specialius in patre, qui est fons totius divinitatis; et ideo primo praemittitur quod antiquus dierum sedit. Sed a patre judiciaria potestas traducta est in filium non solum ab aeterno secundum divinam naturam, sed etiam in tempore secundum humanam, in qua meruit; et ideo subjungitur in visione praedicta: ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit; et dedit ei potestatem et honorem et regnum.
Ad quintum dicendum, quod Augustinus loquitur per appropriationem quamdam, ut videlicet reducat effectus quos christus in humana natura fecit, ad causas aliquo modo consimiles. Et quia secundum animam sumus ad imaginem et similitudinem dei, secundum carnem autem sumus ejusdem speciei cum homine christo; ideo ea quae in animabus nostris christus fecit, divinitati attribuit; quae vero in carne nostra facit, vel facturus est, attribuit carni ejus: quamvis caro ejus inquantum est divinitatis organum, ut dicit Damascenus habeat etiam effectum in animabus nostris, secundum illud quod dicitur Hebr. 9, 14, quod sanguis ejus emundabit conscientias nostras; ab operibus mortuis; et sic etiam verbum caro factum, est causa resurrectionis animarum. Unde etiam secundum humanam naturam convenienter est judex non solum corporalium, sed spiritualium bonorum.