Utrum eorum qui vident deum per essentiam, unus alio videat perfectius.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod eorum qui vident deum per essentiam, unus alio non videat perfectius. Quia, ut dicit Augustinus in Lib. 83 qq., eamdem rem non potest unus alio magis intelligere. Sed divina essentia non videbitur nisi per intellectum. Ergo unus alio non videbit plenius.
Praeterea, tanto aliquid perfectius videtur, quanto expressior similitudo rei in se fit in vidente.
Sed non erit expressior similitudo qua deus videatur in uno quam in alio eorum qui deum per essentiam vident; quia eadem essentia est in omnibus.
Ergo unus alio non melius videbit.
Praeterea, ille melius videt a quo magis removentur impedimenta visionis. Sed in nullo remanebit aliquod visionis impedimentum. Ergo omnes aequaliter videbunt.
Praeterea, omnes sancti videbunt deum sicut est; 1 joan. 3. Sed non potest melius videri quam sit. Ergo unus alio non melius videbit.
Praeterea, optimus modus cognoscendi deum est quo videtur per essentiam. Sed optimo non potest esse melius. Ergo videntium deum per essentiam unus alio melius non videt.
Sed contra, homines assumuntur ad sortes Angelorum.
Sed superiores Angeli deum clarius vident quam inferiores, ut patet per dionysium in caelest. Hierar.. Ergo et hominum in gloria quidam aliis clarius videbunt.
Praeterea, in visione dei consistit essentialiter hominis beatitudo. Sed quidam aliis beatiores erunt, ut supra dictum est. Ergo quidam aliis clarius videbunt.
Praeterea, in lumine gloriae deus a sanctis videbitur, sicut dicitur in Psal. 35, 10: in lumine tuo videbimus lumen. Sed quidam aliis majori lumine replebuntur. Sicut enim stella differt a stella in claritate, sic erit resurrectio mortuorum, ut dicitur 1 corinth. 15. Claritas autem corporis claritatem indicabit mentis. Ergo quidam clarius videbunt deum.
Respondeo dicendum, quod cum principium actionis sit forma qua agitur, oportet ex parte ejus sumi actionis mensuram; aliter autem in formis subsistentibus quam in aliis formis, ut prius dictum est. In aliis enim formis est quantitas fortitudinis in actione secundum quantitatem ejus quod receptum est de forma in subjecto, ut de calore in calido; in formis autem subsistentibus, secundum quod subjectum subditur formae magis vel minus. Potentia autem cognoscitiva subditur formae qua cognoscit, secundum hoc quod habet virtutem cognoscendi. Illud enim quod facit visum potentem ad videndum est quod facit eum receptivum similitudinis coloris. Sicut autem intellectus possibilis per lumen naturale intellectus agentis fit cognoscitivus naturalium cognoscibilium, ita per lumen gloriae superadditum fit visivus divinae essentiae; unde secundum quantitatem recepti luminis accipitur modus quo substat intellectus noster essentiae divinae ut formae intelligibili; et per consequens modus perfectionis in operatione, cujus talis forma est principium, scilicet in visione dei per essentiam; et ideo, cum quidam sancti aliis majori lumine gloriae repleantur, quidam aliis clarius videbunt.
Ad primum ergo dicendum, quod unus alio non potest aliquid idem magis intelligere, si ly magis importat modum qui est ex parte intellecti. Non enim potest esse ut aliquis intelligat rem, nisi intelligendo rem habere illum modum quem habet; si enim alium modum rei attribuat, errat, et non intelligit; et sic intelligit Augustinus. Sed si ly magis dicat modum qui est ex parte intelligentis, sic unus alio melius potest intelligere, inquantum est limpidior ejus cognitio de uno et eodem cognoscibili.
Ad secundum dicendum, quod quamvis in intellectu unius sancti non sit expressior similitudo dei qua ipsum cognoscit, quam in alio, quia quilibet per essentiam suam deum videt: tamen intellectus unius perfectius substat formae qua intelligit, quam intellectus alterius; et ita unus alio perfectius intelligit.
Ad tertium dicendum, quod intensio secundum quam aliquid dicitur magis et minus, non solum causatur per recessum a contrario, sed etiam per accessum ad terminum; sicut patet in intensione lucis corporalis; et sic etiam lumen spirituale intenditur in uno beatorum magis quam in alio per majorem assimilationem ad deum, quamvis in nullo inveniatur aliquid contrarium illi lumini.
Ad quartum dicendum, quod cum dicitur, omnes sancti videbunt deum sicut est, ly sicut importat modum qui est ex parte visi, non qui sit ex parte videntis. Quilibet enim videbit deum esse eo modo quo est; sed tamen modus videntis non erit aequalis modo rei visae, sed in infinitum distans; et ita modus unius videntis potest esse minus distans quam modus alterius.
Ad quintum dicendum, quod videre deum per essentiam est perfectissimus modus cognoscendi deum secundum genus; sed tamen in hoc genere potest majus et minus inveniri; sicut ignis est subtilissimus corporum specie; et tamen unus ignis alio subtilior invenitur.