Spirituales delectatio quae est in operibus activae, sit potior ea quae est in operibus contemplativae.
Delectatio enim ad affectum pertinet. Sed activa vita ex rectitudine voluntatis dependet; contemplativa vero magis consistit in perfectione intellectus.
Ergo delectatio in operibus activae est potior delectatione quae est in operibus contemplativae.
Praeterea, delectationis causa est operatio connaturalis habitus. Sed habitus virtutum Moralium, quae perficiunt in activa, magis movet per modum naturae quam habitus intellectualium virtutum: sciens enim sine difficultate potest aliquod falsum considerare; sed justus non potest sine difficultate operari injusta, ut dicitur Lib. 9 ethic..
Ergo delectatio virtutum Moralium, quae ad activam pertinent, est potior delectatione intellectualium, quae pertinent ad contemplativam.
Praeterea, convenientia est ratio delectationis.
Sed delectatio magis convenit cum virtute morali quam cum intellectuali; et virtutem et malitiam moralem circa delectationem et tristitiam ponimus, ut dicitur in 2 et 7 ethic.. Ergo delectatio activae potior est delectatione contemplativae.
Sed contra, operationibus contemplativae non admiscetur amaritudo aut taedium; unde Sap. 8, 16: non habet amaritudinem conversatio illius, scilicet sapientiae: nec taedium convictus illius. Sed operationes activae vitae sunt multis amaritudinibus respersae. Ergo delectationes contemplativae vitae sunt potiores.
Praeterea, quanto aliqua operatio est delectabilior, tanto magis potest continuari. Sed operatio contemplationis maxime potest continuari, ut dicitur in 10 ethic.. Ergo operatio contemplationis est maxime delectabilis.