Utrum christo competat habere dotes.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod christo competat habere dotes. Sancti enim christo per gloriam conformabuntur; unde dicitur Philip. 3, 21: qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Ergo christus etiam dotes habet.
Praeterea, in spirituali matrimonio assignantur dotes ad similitudinem matrimonii corporalis.
Sed in christo invenitur quoddam spirituale matrimonium quod est sibi singulare, scilicet duarum naturarum in una persona, secundum quod dicitur natura humana in ipso esse desponsata a verbo, ut patet ex Glossa super illud psalm. 18, 7: in sole posuit tabernaculum suum; et Apoc. 21, 3: ecce tabernaculum dei cum hominibus. Ergo christo competit habere dotes.
Praeterea, ut dicit Augustinus in Lib. De doctr.
Christ., christus, secundum regulam ticonii, propter unitatem corporis mystici, quae est inter caput et membra, nominat se etiam sponsam, et non solum sponsum, ut patet Isai. 61, 10: quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. Cum ergo sponsae debeantur dotes, oportet in christo dotes, ut videtur, ponere.
Praeterea, omnibus membris ecclesiae debetur dos, cum ecclesia sit sponsa. Sed christus est ecclesiae membrum, ut patet 1 corinth. 12, 27: vos estis corpus christi, et membra de membro; Glossa: de christo. Ergo christo debentur dotes.
Praeterea, christus habet perfectam visionem, fruitionem et delectationem. Hae autem ponuntur dotes. Ergo christus habuit dotes.
Sed contra, inter sponsum et sponsam exigitur discretio personarum. Sed in christo non est aliquid personaliter distinctum a filio dei, qui est sponsus, ut patet joan. 3, 20: qui habet sponsam, sponsus est. Ergo cum dotes sponsae assignentur, vel pro sponsa, videtur quod christo non competat habere dotes.
Praeterea, non est ejusdem dare dotes et recipere.
Sed christus est qui dat spirituales dotes.
Ergo christo non competit dotes habere.
Respondeo dicendum, quod circa hanc difficultatem est duplex opinio.
Quidam enim dicunt, quod in christo est triplex unio. Una quae dicitur consentanea, qua unitur deo per connexionem amoris; alia dignativa, qua humana natura unitur divinae; tertia qua ipse christus unitur ecclesiae. Dicunt ergo, quod secundum duas uniones competit christo habere dotes sub ratione dotis; sed quantum ad tertiam convenit ei id quod est dos excellentissime, non tamen sub ratione dotis; quia in tali conjunctione christus est ut sponsus, sed ecclesia ut sponsa. Dos autem datur sponsae quantum ad proprietatem et dominium, quamvis detur sponso ad usum. Sed hoc non videtur conveniens. In illa enim conjunctione qua christus unitur patri per consensum amoris, etiam inquantum est deus, non dicitur esse aliquod matrimonium, quia non est ibi aliqua subjectio, quam oportet esse sponsae ad sponsum. Similiter etiam nec in conjunctione humanae naturae ad divinam quae est in unitate personae, vel etiam per conformitatem voluntatis, potest esse proprie ratio dotis, propter tria. Primo, quia exigitur conformitas naturae inter sponsum et sponsam in matrimonio illo in quo dantur dotes; et hoc deficit in conjunctione humanae naturae ad divinam. Secundo, quia exigitur ibi distinctio personarum; humana autem natura non est personaliter distincta a verbo.
Tertio, quia dos datur quando sponsa de novo introducitur in domum sponsi; et sic videtur ad sponsam pertinere, quae de non conjuncta fit conjuncta.
Humana autem natura, quae est assumpta in unitatem personae a verbo, nunquam fuit quin esset perfecte conjuncta.
Unde secundum alios dicendum, quod vel omnino non convenit christo ratio dotis, vel non ita proprie sicut aliis sanctis; ea tamen quae dotes dicuntur, excellentissime ei conveniunt.
Ad primum ergo dicendum, quod conformatio illa est intelligenda secundum id quod est dos, et non secundum rationem dotis quae sit in christo; non enim oportet quod illud in quo christo conformamur, sit eodem modo in nobis et in christo.
Ad secundum dicendum, quod natura humana non proprie dicitur esse sponsa in conjunctione illa qua verbo conjungitur, cum non servetur ibi personarum distinctio, quae inter sponsum et sponsam requiritur. Sed quod quandoque desponsata dicatur humana natura, secundum quod verbo conjuncta est, hoc est inquantum habet aliquem actum sponsae, quia scilicet inseparabiliter conjungitur; et quia in illa conjunctione humana natura est verbo inferior, et per verbum regitur sicut sponsa per sponsum.
Ad tertium dicendum, quod hoc quod aliquando dicitur christus sponsa, non est quia ipse vere sit sponsa, sed inquantum assumit personam sponsae suae, scilicet ecclesiae, quae est ei spiritualiter conjuncta; unde nihil prohibet quin per illum modum loquendi posset dici habere dotes; non quod ipse habeat, sed quia ecclesia habet.
Ad quartum dicendum, quod nomen ecclesiae dupliciter accipitur. Quandoque enim nominat tantummodo corpus quod christo conjungitur sicut capiti; et sic tantum ecclesia habet rationem sponsae; sic vero christus non est ecclesiae membrum, sed est caput influens omnibus ecclesiae membris.
Alio modo accipitur ecclesia secundum quod nominat caput, et membra conjuncta; et sic christus dicitur membrum ecclesiae, inquantum habet officium distinctum ab omnibus aliis, scilicet influere aliis vitam; quamvis non multum proprie dicatur membrum, quia membrum importat partialitatem quamdam. In christo autem bonum spirituale non est particulatum, sed est totaliter, et integrum; unde ipse est totum ecclesiae bonum; nec est aliquod majus ipse et alii quam ipse solus. Sic autem loquendo de ecclesia, ecclesia non nominat solum sponsam, sed sponsum et sponsam, prout per conjunctionem spiritualem est ex eis unum effectum.
Unde licet christus aliquo modo dicatur membrum ecclesiae, nullo tamen modo potest dici membrum sponsae; et sic ei non convenit ratio dicti.
Ad quintum dicendum, quod in processu illo est fallacia accidentis: non enim illa christo conveniunt secundum quod habent rationem dotis.