Utrum Angeli habeant dotes.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angeli habeant dotes. Quia super illud Cantic. 6: una est columba mea, dicit Glossa: una est ecclesia in hominibus et in Angelis. Sed ecclesia est sponsa; et sic membris ecclesiae convenit habere dotes. Ergo Angeli dotes habent.
Praeterea, Luc. 12, super illud: et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis, dicit Glossa: ad nuptias dominus ivit, cum post resurrectionem novus homo Angelorum multitudinem sibi copulavit. Ergo multitudo Angelorum est sponsa christi; et sic Angelis debentur dotes.
Praeterea, spirituale matrimonium in spirituali conjunctione consistit. Sed spiritualis conjunctio non minor est inter Angelos et deum, quam inter homines beatos et deum. Ergo cum dotes, de quibus nunc agimus, ratione spiritualis matrimonii assignentur, videtur quod Angelis conveniant dotes.
Praeterea, spirituale matrimonium requirit spiritualem sponsum et spiritualem sponsam. Sed christo, inquantum est summus spiritus, magis sunt conformes in natura Angeli quam homines. Ergo magis potest esse spirituale matrimonium Angelorum ad christum quam hominum.
Praeterea, major convenientia exigitur inter caput et membra, quam inter sponsum et sponsam.
Sed conformitas quae est inter christum et Angelos, sufficit ad hoc quod christus dicatur caput Angelorum.
Ergo eadem ratione sufficit ad hoc quod dicatur sponsus respectu eorum.
Sed contra, Origenes super Cantic., distinguit quatuor personas; scilicet sponsum et sponsam, adolescentulas, et sodales sponsi; et dicit, quod Angeli sunt sodales sponsi. Cum ergo dotes non debeantur nisi sponsae, videtur quod Angelis dotes non conveniant.
Praeterea, christus desponsavit sibi ecclesiam per incarnationem et passionem; unde figuratur per hoc quod dicitur Exod. 4, 25: sponsus sanguinum tu mihi es. Sed christus per passionem et incarnationem non aliter fuit conjunctus Angelis quam prius fuerat. Ergo Angeli non pertinent ad ecclesiam, secundum quod ecclesia dicitur sponsa; ergo Angelis non conveniunt dotes.
Respondeo dicendum, quod ea quae ad dotes animae pertinent, non est dubium Angelis sicut et hominibus convenire; sed secundum rationem dotis non ita eis sicut hominibus conveniunt, eo quod non ita proprie convenit Angelis ratio sponsae sicut hominibus. Exigitur enim inter sponsum et sponsam naturae conformitas, ut sint ejusdem speciei. Hoc modo autem homines cum christo conveniunt, inquantum naturam humanam assumpsit, per quam assumptionem factus est conformis in natura speciei humanae omnibus hominibus. Angelis autem non est conformis secundum unitatem speciei, neque secundum naturam divinam, neque secundum humanam naturam; et ideo ratio dotis non ita proprie convenit Angelis sicut hominibus.
Tamen in his quae metaphorice dicuntur, cum non requiratur similitudo quantum ad omnia; non potest ex aliqua dissimilitudine concludi quod metaphorice aliquid de alio non praedicetur; et sic ex ratione inducta non potest simpliciter haberi quod Angelis dotes non conveniant; sed solum quod non ita proprie sicut hominibus, ratione dissimilitudinis praedictae.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis Angeli pertineant ad unitatem ecclesiae, non tamen sunt membra ecclesiae secundum quod ecclesia dicitur sponsa per conformitatem naturae; et sic non convenit eis proprie habere dotes.
Ad secundum dicendum, quod desponsatio illa large accipitur pro unione, quae non habet conformitatem naturae in specie; et sic etiam nihil prohibet, large accipiendo dotes, ponere dotes in Angelis.
Ad tertium dicendum, quod quamvis in matrimonio spirituali non sit nisi conjunctio spiritualis, tamen illos qui conjunguntur ad perfectam matrimonii rationem, oportet in specie naturae convenire; et propter hoc desponsatio ad Angelos proprie non pertinet.
Ad quartum dicendum, quod illa conformatio qua Angeli conformantur christo inquantum est deus, non est talis quae sufficiat ad perfectam matrimonii rationem, cum non sit secundum convenientiam in specie; sed magis adhuc remanet distantia infinita.
Ad quintum dicendum, quod nec etiam christus proprie dicitur caput Angelorum secundum illam rationem qua caput requirit conformitatem naturae. Tamen sciendum, quod licet caput et alia membra sint partes individui unius speciei, non tamen, si unumquodque per se consideretur, cum alio est ejusdem speciei; manus enim habet aliam speciem partis a capite. Unde loquendo de membris secundum se, non requiritur inter ea alia convenientia quam proportionis, ut unum ab alio accipiat, et unum alii subserviat; et sic convenientia quae est inter deum et Angelos, magis sufficit ad rationem capitis quam ad rationem sponsi.