Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter ponantur tres animae esse dotes, scilicet visio, dilectio, et fruitio. Anima enim conjungitur deo secundum mentem, in qua est imago trinitatis secundum memoriam, intelligentiam, et voluntatem. Sed dilectio ad voluntatem pertinet, visio ad intelligentiam. Ergo debet aliquid poni quod memoriae respondeat; cum fruitio non pertineat ad memoriam, sed magis ad voluntatem.
Praeterea, dotes beatitudinis dicuntur respondere virtutibus viae, quibus deo conjungimur, quae sunt fides, spes et caritas, quibus est ipse deus objectum. Sed dilectio respondet caritati, visio autem fidei. Ergo deberet aliquid poni quod pertineret ad spem, cum fruitio magis pertineat ad caritatem.
Praeterea, deo non fruimur nisi per dilectionem et visionem: illis enim dicimur frui quae diligimus propter se, ut patet per Augustinum in Lib. 1 de doct. Christ.. Ergo fruitio non debet poni alia dos a dilectione.
Praeterea, ad perfectionem beatitudinis requiritur comprehensio, 1 corinth. 9, 24: sic currite ut comprehendatis. Ergo deberet adhuc quarta dos poni.
Praeterea, Anselmus dicit, quod haec pertinent ad beatitudinem animae: sapientia, amicitia, concordia, potestas, honor, securitas, gaudium; et sic videntur praedictae dotes inconvenienter assignari.
Praeterea, Augustinus in fin. De Civit. Dei, dicit, quod deus in illa beatitudine sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. Ergo laus praeassignatis dotibus annumerari debet.
Praeterea, boetius ponit quinque ad beatitudinem pertinentia in 3 de consolatione, quae sunt haec: sufficientia, quam promittunt divitiae; jucunditas, quam promittit voluptas; celebritas, quam promittit fama; securitas, quam promittit potentia; reverentia, quam promittit dignitas: et sic videtur quod ista potius deberent assignari dotes quam praedicta.