Ulterius. Videtur quod martyribus aureola non debeatur. Aureola enim est praemium quod operibus supererogationis redditur; unde dicit beda super illud Exod. 25: aliam coronam aureolam etc.: de eorum praemio potest recte intelligi qui generalia mandata spontanea vitae perfectioris electione transcendunt.
Sed mori pro confessione fidei quandoque est necessitatis, non supererogationis, ut patet ex hoc quod dicitur Roman. 10, 10: corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Ergo martyrio non semper debetur aureola.
Praeterea, secundum Gregorium, servitia tanto magis sunt grata, quanto magis sunt libera. Sed martyrium minimum habet de libertate, cum sit poena ab alio violenter inflicta. Ergo martyrio aureola non debetur, quae respondet merito excellenti.
Praeterea, martyrium non solum consistit in exteriori passione mortis, sed etiam in interiori voluntate; unde bernardus distinguit tria genera martyrum: voluntate, non nece, ut joannes; voluntate et nece, ut stephanus; nece, non voluntate, ut innocentes. Si ergo martyrio aureola deberetur, magis deberetur martyrio voluntatis quam exteriori martyrio, cum meritum ex voluntate procedat. Hoc autem non ponitur. Ergo martyrio aureola non debetur.
Praeterea, afflictio corporis est minor quam afflictio mentis, quae est per interiores dolores, et interiores animae passiones. Sed interior etiam afflictio quoddam martyrium est; unde dicit Hieronymus in sermone de assumptione: recte dixerim, dei genitrix virgo et martyr fuit, quamvis in pace vitam finiverit; unde etiam ipsius animam pertransivit gladius, scilicet dolor de morte filii. Cum ergo interiori dolori aureola non respondeat, nec exteriori respondere debet.
Praeterea, ipsa poenitentia quoddam martyrium est; unde dicit Gregorius: quamvis occasio persecutionis desit, habet tamen et pax nostra martyrium suum: quia etsi carnis colla ferro non subjicimus, spirituali tamen gladio carnalia desideria in mente trucidamus.
Poenae autem quae in exterioribus operibus consistit, aureola non debetur. Ergo nec etiam omni exteriori martyrio.
Praeterea, illicito operi non debetur aureola.
Sed illicitum est sibi ipsi manus injicere, ut patet per Augustinum in Lib. De CIV. Dei; et tamen quorumdam martyria in ecclesia celebrata sunt, qui sibi manus injecerunt, tyrannorum rabiem fugientes, ut patet in ecclesiastica historia, de quibusdam mulieribus apud Alexandriam. Ergo non semper martyrio debetur aureola.
Praeterea, contingit aliquando aliquem pro fide vulnerari, et etiam aliquo tempore supervivere.
Hunc constat martyrem esse; et tamen ei, ut videtur, aureola non debetur, quia ejus pugna non duravit usque ad mortem. Ergo non semper martyrio debetur aureola.
Praeterea, quidam magis affliguntur in amissione temporalium rerum quam etiam in proprii corporis afflictione; quod patet ex hoc quod multas afflictiones sustinent ad lucra acquirenda. Si ergo eis propter christum temporalia bona diripiantur, videtur quod sint martyres; nec tamen eis, ut videtur, debetur aureola. Ergo idem quod prius.
Praeterea, martyr videtur esse ille qui pro fide occiditur; unde dicit Isidorus: martyres Graece, testes Latine dicuntur, quia propter testimonium christi passiones sustinent vel sustinuerunt, et usque ad mortem pro veritate certaverunt. Sed aliquae aliae virtutes sunt fide excellentiores, ut justitia, caritas, et hujusmodi, quae sine gratia esse non possunt; quibus tamen non debetur aureola. Ergo videtur quod nec martyrio aureola debeatur.
Praeterea, sicut veritas fidei est a deo, ita et quaelibet alia veritas, ut dicit Ambrosius, quia omne verum a quocumque dicatur, a spiritu sancto est. Si ergo sustinenti mortem pro veritate fidei debetur aureola, eadem ratione et sustinentibus mortem pro qualibet alia veritate; quod tamen non videtur.
Praeterea, bonum commune est potius bono particulari. Sed si aliquis pro conservatione reipublicae moriatur in bello justo, non debetur ei aureola.
Ergo etiam si occidatur pro conservatione fidei in seipso; et sic martyrio aureola non debetur.
Praeterea, omne meritum ex libero arbitrio procedit. Sed quorumdam martyria celebrat ecclesia qui usum liberi arbitrii non habuerunt.
Ergo aureolam non meruerunt; et sic non omnibus martyribus debetur aureola.
Sed contra Augustinus dicit in Lib. De sancta virginitate: nemo, quantum puto, ausus fuit praeferre virginitatem martyrio. Sed virginitati debetur aureola. Ergo et martyrio.
Praeterea, corona debetur certanti; sed in martyrio est specialis difficultas pugnae; ergo ei debetur specialis aureola.