Ulterius. Videtur quod Angelis aureola debeatur.
Quia, ut dicit Hieronymus de virginitate loquens, in carne praeter carnem vivere potius est vita angelica quam humana; et 1 Cor. 7, dicit Glossa, quod virginitas est portio angelica.
Cum igitur virginitati respondeat aureola, videtur quod Angelis debeatur.
Praeterea, nobilior est incorruptio spiritus quam incorruptio carnis. Sed in Angelis invenitur incorruptio spiritus, quia nunquam peccaverunt.
Ergo eis magis debetur aureola quam hominibus incorruptis carne, qui alias aliquando peccaverunt.
Praeterea, doctrinae debetur aureola. Sed Angeli nos docent purgando, illuminando et perficiendo, ut dionysius dicit.
Ergo eis debetur aureola saltem doctorum.
Sed contra, 2 timoth., 2, 5: non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Sed in Angelis non est pugna. Ergo nec eis aureola debetur.
Praeterea, aureola non debetur actui qui per corpus non exercetur; unde amantibus virginitatem et martyrium et doctrinam, si exterius haec eis non insunt, aureola non debetur. Sed Angeli sunt incorporei.
Ergo aureolam non habent.