Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod circa hoc duplex est opinio. Quidam enim dicunt, quod in christo est aureola secundum propriam aureolae rationem, cum in eo pugna inveniatur et victoria, et per consequens corona secundum propriam rationem. Sed diligenter considerando, quamvis christo competat ratio aureae vel coronae, non tamen ei competit ratio aureolae; aureola enim ex hoc ipso quod diminutive dicitur, importat aliquid quod participative et non secundum sui plenitudinem possidetur; unde illis competit aureolam habere in quibus est aliqua perfectioris victoriae participatio secundum imitationem ejus in quo perfectae victoriae plena ratio consistit; et ideo, cum in christo inveniatur hujusmodi principalis et plena victoriae ratio, per cujus victoriam omnes alii victores constituuntur, ut patet joan. 16, 33: confidite: ego vici mundum; et Apoc. 5, 5: ecce vicit leo de tribu Juda; christo non competet aureolam habere, sed aliquid unde omnes aureolae originantur; unde Apoc. 3, 21: qui vicerit, faciam eum sedere in throno meo, sicut ego vici, et sedeo in throno patris mei. Unde secundum alios dicendum est, quod quamvis id quod est in christo, non habeat rationem aureolae, tamen est excellentius omni aureola.
Ad primum ergo dicendum, quod christus fuit verissime virgo, martyr et doctor; sed tamen praemium accidentale his respondens in christo non habet aliquam notabilem quantitatem in comparatione ad magnitudinem essentialis praemii; unde non habet aureolam sub ratione aureolae.
Ad secundum dicendum, quod aureola, quamvis debeatur operi perfectissimo quo ad nos, tamen aureola inquantum diminutive dicitur, significat quamdam participationem perfectionis ab aliquo in quo plenarie invenitur; et secundum hoc ad quamdam minorationem pertinet; et sic in christo non invenitur, in quo omnis perfectio plenissime invenitur.
Ad tertium dicendum, quod quamvis virginitas habeat aliquo modo exemplar in deo, non tamen habet exemplar unius rationis; incorruptio enim dei, quam virginitas imitatur, non eadem ratione est in deo et in aliquo virgine.