Postquam determinavit magister de gloria sanctorum post judicium generale, hic determinat de poenis impiorum; et dividitur in partes duas: in prima propositum prosequitur; in secunda ponit totius opere epilogum, ibi: haec de pedibus sedentis super solium excelsum... Commemorasse sufficiat.
Prima autem pars dividitur in duas partes: in prima determinat de poenis damnatorum quantum ad effectum; in secunda determinat de poenis eorum quantum ad cognitionem, sive intellectum, ibi: hic quaeri solet, quare illae tenebrae, quibus involventur mali in Gehenna, dicuntur tenebrae exteriores.
Et haec pars dividitur in partes tres: in prima ostendit quomodo excluduntur a cognitione dei per hoc quod sunt in tenebris exterioribus; in secunda ostendit qualiter se habeat eorum cognitio ad ea quae in hoc mundo aguntur, ibi: praeterea quaeri solet, si reproborum animae quae nunc in inferno cruciantur, notitiam habeant eorum quae circa suos in hac vita geruntur; in tertia qualiter se habeat ad cognoscenda ea quae erga sanctos aguntur, ibi: quaeri etiam solet, utrum vicissim se videant illi qui sunt in inferno, et illi qui sunt in gloria. Secunda pars dividitur in duas: in prima inquirit, utrum mortui cognoscant ea quae hic aguntur; in secunda movet dubitationem quamdam ex dictis, ibi: si quis autem quaerat quomodo intelligatur quod de Lazaro et divite legitur, audiat Augustini responsum. Tertia vero pars dividitur in duas: in prima ostendit quomodo boni et mali invicem se videant; in secunda inquirit, quid accidat sanctis ex visione damnatorum, ibi: sed cum sancti malos in tormentis videant, nonne aliqua compassione erga eos moventur? et haec pars dividitur in duas: in prima inquirit, utrum sancti videntes damnatorum miseriam eis compatiantur; in secunda, utrum ex hoc quod poenam damnatorum vident, eorum gloria minuatur, ibi: postremo quaeritur, an poena reproborum visa decoloret gloriam beatorum.
Hic quaeruntur duo. Primo de cognitione naturali animae separatae. Secundo de poena damnatorum.
Circa primum quaeruntur quatuor: 1 utrum anima possit aliquid intelligere a corpore separata; 2 utrum possit intelligere per species quas a sensibus accepit, dum corpori esset juncta; 3 utrum anima separata singularia cognoscat; 4 utrum localis distantia ejus cognitionem impediat.
Utrum autem sensibus utatur, quaesitum est supra, dist. 44.