Ad quintam quaestionem dicendum, quod affectus movetur ex bono vel malo apprehenso.
Deus autem apprehenditur dupliciter; in se, sicut a beatis, qui eum per essentiam vident; et per effectus, sicut a nobis et damnatis. Ipse igitur in seipso, cum sit per essentiam bonitas, non potest alicui voluntati displicere; unde quicumque eum per essentiam videret, eum odio habere non posset.
Sed effectuum ejus aliqui sunt voluntati repugnantes, inquantum contrariantur alicui volito; et secundum hoc aliquis non in seipso, sed ratione effectuum deum odire potest; unde damnati deum percipientes in effectu justitiae, qui est poena, eum odio habent, sicut et poenas quas sustinent.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum dionysii est intelligendum de appetitu naturali, qui tamen in damnatis pervertitur per illud quod additur ex deliberata voluntate, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procederet, si damnati deum in seipso conspicerent, inquantum est per essentiam bonus.