Herradis a Landsberg, Abbatissa Hohenburgensis, d. 1195.

 338. (1. ) Rhythmus Herradis abbatissae,

 339. (2. ) Rhythmus de primo homine.

 340. (3. ) Rhythmus de Domino nostro Iesu Christo.

 341. (4. ) Rhythmus de Monte Hohenburc.

 342. (5. ) Item Rhythmus de Monte Hohenburc.

339. (2. ) Rhythmus de primo homine.

1. Primus parens hominum, Lumen cernens caelicum, Ita fuit conditus, Coetus ut angelicus Consors esset illius Ac foret perpetuus.

2. Serpens hunc deceperat, Pomum quod gustaverat, Fuerat quod vetitum, Et sic vicit miserum, Statim pulsus patria, Pulchra liquit atria.

3. Flebilis miserrimum Ruit in exsilium, Plagis est impositus Diris de latronibus, Quos infelix incidit, Patria dum excidit.

4. Hunc et spoliaverant, Semivivum liquerant, Cui subvenit gratia Ille de Samaria, Stabulo induxerat, Curam eius egerat,

5. Eius sanans vulnera Solita clementia. Sic nos pius Dominus Eruit de faucibus Colubri nequissimi, Hostis invidissimi,

6. Qui humani generis Gaudet de miseriis Cruciatu pascitur, Poenae pater dicitur, Visu est horribilis, In omni terribilis.

7. Nullis flecti precibus Potest crudelissimus. Si in malo opere Quemquam sentit vivere, Hunc dolose decipit, Servum sibi eligit.

8. Servis suis praemia Dabit amarissima, Illos quando tartarum Mergit in sulphureum; Eius aula sordida Multa habet tristia.

9. Ibi errant animae, Dolor adest undique, Gemitu maerentium Et luctu dolentium Domus tota personat, Ipse poenas ordinat.

10. Orcus sedens solio Ignis, pice fumido, Visus eius horridus, Dolor aestuantibus, Pro diversis vitiis Poenas tradit singulis.

11. Potentes potentibus Committit tortoribus; Ibi sunt angustiae Et multae miseriae, Ibi paenitentia Sine indulgentia.

12. Vae, vae lamentabile Clamant semper animae, Verba dant precantia Nec auxiliantia, Post calorem nimium Aquas intrant nivium.

13. Nulla tamen anima Nisi carnis famula Pertimescat tartarum Et regem tartareum, Quae internis tenebris Carne iacet debilis.

14. Habet post delicias

Haec aeternas tenebras; Ibi fletus hominum Et est stridor dentium, Clamor hic plorantium, Dolor ululantium.

15. Iudex hic tartareus Gaudens cruciatibus Mala nostra trutinat Poenam et remunerat. Ne nos in voragine Versaremur misere,

16. Deus quaerens venerat Ovem, quam perdiderat, Et, qui legem dederat, Legi se subdiderat Et pro his, quos condidit, Mortem diram subiit.

17. Nobis sic compatiens Dederat omnipotens Liberum arbitrium Devitandi tartarum, Vitia si spernimus Et si bona facimus,

18. Nil nocebit animam, Veniet ad gloriam. Et debemus Dominum Et amare proximum; Haec praecepta gemina Ducunt ad caelestia.

19. Et per portam ferream Dant ad urbem semitam, In qua lux iustitiae Et est vox laetitiae, In qua gaudent agmina Requie perpetua.

20. Est vere floridior Et sole splendidior, Mellis habet flumina, Dulcis aurae flamina, Dicta pacis visio Ornatu angelico.

21. Est exstructa civitas, In qua est iucunditas, In tam dulci patria Nulla erunt taedia, Ibi exsultatio, Ibi delectatio.

22. Inenarrabilia

Ibi dantur gaudia, Quae paravit Dominus Sese diligentibus; Festinemus ingredi Civitatem Domini.

23. Fungamur exsilio, Ut nos Dei filio Iungamus feliciter Et perpetualiter. Hoc concedat omnibus Saeculorum dominus, Qui per cuncta tempora Regnat summa gloria.