Herradis a Landsberg, Abbatissa Hohenburgensis, d. 1195.

 338. (1. ) Rhythmus Herradis abbatissae,

 339. (2. ) Rhythmus de primo homine.

 340. (3. ) Rhythmus de Domino nostro Iesu Christo.

 341. (4. ) Rhythmus de Monte Hohenburc.

 342. (5. ) Item Rhythmus de Monte Hohenburc.

341. (4. ) Rhythmus de Monte Hohenburc.

(Appendix I).

1. Hoc in monte vivo fonte Potantur oviculae, Esum vitae sine lite Congestant apiculae.

2. Nectar clarum scriptuarum Potant liberaliter, Bibant, bibant, vivant, vivant Omnes aeternaliter.

3 Vultus harum lumen carum Habent datum caelitus, Reginarum has sanctarum Credas esse penitus.

4. Genus tale speciale,

Genus Christo proximum, Est commune tibi, une, Fructum portans maximum.

5. Naevum nescit, nam ignescit Caelibatus gloria, Semper mentem gemiscentem Dat sponsi memoria.

6. Illum spectat, vix exspectat, Ut remoto speculo Bonae spei faciei Contempletur oculo.

7. Ut sodales virginales Vivant sine crimine Sub Messia cum Maria, Virgines cum virgine.

8. Coetus iste nihil triste, Nihil laevum doleat, Rectitudo, sanctitudo Semper hinc redoleat.

9. Aula Dei virginei

Chori sunt et thalamus, Dictat namque sic utramque Cito scribens calamus.

10. Verus sponsus nunc absconsus In caeli palatio Servet, regat, has protegat Saeculorum spatio.