LIBER DE DISCIPLINA ET BONO PUDICITIAE. EPISTOLA IGNOTI AUCTORIS.

 0819C I. Aliquas officiorum meorum partes non aestimo praeterisse, dum semper enitor, vel maxime quotidianis Evangeliorum tractatibus, aliquando vobis

 II. Quamvis ergo ad multa vos negotia et ad divinae monitionis praecepta, semper ut scitis exhorter (quid enim mihi aliud votivum aut majus potest ess

 III. Pudicitia est honor corporum, ornamentum morum, sanctitas sexuum, vinculum pudoris, fons castitatis, pax domus, concordiae caput. Pudicitia solli

 0822A IV. Sed enim pudicitia locum primum in virginibus tenet, secundum in continentibus, tertium in matrimoniis. Verum in omnibus gloriosa est cum gr

 V. Pudicitiae, fratres, antiqua praecepta sunt. Quare antiqua dico? Quia cum ipsis hominibus instituta 0822B sunt. Nam et ideo vir suus feminae est, u

 VI. Hanc sententiam Christus quando uxorem dimitti non nisi ob adulterium dixit (Matth. V, 32): interrogatus, tantum honorem pudicitiae dedit. Hinc na

 VII. Sed sicut matronis jura praescripta sunt, quae ita sunt nexae, ut divelli inde non possint, virginitas vero et continentia extra jus omne sunt: n

 VIII. Sed quia pudicitiae nobis breviter sunt exposita praecepta, jam pudicitiae ponamus exemplum, Plus enim proficitur, cum in rem praesentem venitur

 IX. Sed non minus, ex parte diversa, aliud nobis 0824B pudicitiae simile de continentia feminarum exoritur exemplum. Fuit, ut legimus, Susanna (Dan. X

 X. Non illos emollire potuit in vita generosi sanguinis memoria, quae in quosdam licentia lasciviae est ministra: non decor corporis, et apte positoru

 0825B XI. Nihil animum fidelem sic delectat, quam integra immaculati pudoris conscientia. Voluptatem vicisse, voluptas est maxima: nec ulla major est

 XII. Quid enim est aliud pudicitia, quam mens honesta ad custodiam corporis data ut sexibus redditus pudor, severitate signatus, fidem honoris de inc

 XIII. Sed ut repetam quae coeperam, colenda semper pudicitia viris et foeminis, omni custodia servanda 0826C est intra limites suos. Cito natura corpo

 XIV. Dicendum etiam quod adulterium voluptas non est, sed mutua contumelia, nec delectare potest, quod et animam interficiat et pudorem. Coerceat anim

8. But since the precepts of chastity have thus briefly been set forth to us, let us now give an instance of chastity. For it is more profitable when we come in the very presence of the thing; nor will there be any doubt about the virtue, when that which is prescribed is also designated by illustrations. The example of chastity begins with Joseph.  A Hebrew youth, noble by his parentage, nobler by his innocence, on account of the envy excited by his revelations exposed for sale by his brethren to the Israelites, had attained to the household of a man of Egypt. By his obedience and his innocence, and by the entire faithfulness of his service, he had aroused in his favour the easy and kindly disposition of his master; and his appearance had commended itself to all men, alike by his gracious speech as by his youthfulness. But that same nobility of manner was received by his master’s wife in another manner than was becoming; in a secret part of the house, and without witnesses,—a place high up, and fitted for deeds of wickedness, the unrestrained unchastity of the woman thought that it could overcome the youth’s chastity, now by promises, now by threats. And when he was restrained from attempting flight by her holding his garments, shocked at the audacity of such a crime, tearing his very garments, and able to appeal to the sincerity of his naked body as a witness of his innocence, the rash woman did not shrink from adding calumny to the crime of her unchastity. Dishevelled, and raging that her desire should be despised, she complained both to others and to her husband that the Hebrew youth had attempted to use that force to her which she herself had striven to exercise.11    “Irrogare.” The husband’s passion, unconscious of the truth, and terribly inflamed by his wife’s accusation, is aroused; and the modest youth, because he did not defile his conscience with the crime, is thrust into the lowest dungeon of the prison. But chastity is not alone in the dungeon; for God is with Joseph, and the guilty are given into his charge, because he had been guiltless. Moreover, he dissolves the obscurities of dreams, because his spirit was watchful in temptations, and he is freed from chains by the master of the prison. He who had been an inferior in the house with peril, was made lord of the palace without risk; restored to his noble station, he received the reward of chastity and innocence by the judgment of God, from whom he had deserved it.

VIII. Sed quia pudicitiae nobis breviter sunt exposita praecepta, jam pudicitiae ponamus exemplum, Plus enim proficitur, cum in rem praesentem venitur: nec de virtute dubitabitur, quando quod praecipitur exemplis etiam signatur. Exemplum pudicitiae a Joseph coepit (Gen. XXXIX, 7). Adolescens Hebraeus generosus de patre, generosior de innocentia, ob invidiam 0823C revelationum distractus a fratribus Ismaelitis, in domum devenerat hominis Aegyptii; obsequio et innocentia et tota servitutis fide facilem et benevolum in se animum sui provocaverat domini, cujus faciem tam sermo liberalis, quam aetas omnibus commendaverat. Sed ista generositas ab uxore domini aliter quam decebat accepta est: in domus parte secreta, et sine arbitris, alta et facinoribus accommoda; putavit se pudicitiam adolescentis incontinens mulieris impudicitia, nunc promissis, nunc minis posse superare. Et cum retentus est vestibus, eo quod moliretur fugam, propter tanti facinoris audaciam ipsas vestes relinquens, et corporis nudi sinceritatem habiturus innocentiae testem; ad crimen impudicitiae suae imprudens mulier adjicere non dubitavit calumniam: 0823D et caeteris et marito, squalida et fervens, spreto desiderio suo, conquesta est dolore simulato, 0824A quod Hebraeus adolescens vim sibi molitus fuisset inferre, quam ipsa conata fuerat irrogare. Maritalis ardor rerum inscius, et uxoris accusatione graviter inflammatus incenditur. Pudicus vero juvenis, quia delicto conscientiam non miscuit, in imum carceris truditur. Sed sola non est in carcere pudicitia: nam est cum Joseph Deus, et nocentes dantur in manu ejus, quia innocens fuerat. Somniorum praeterea obscura dissolvit, quia spiritus in tentatione vigilabat, et per dominum liberatur a vinculis. Qui in domo minor cum periculo fuerat, regiae domus sine periculo dominus effectus est: generositati suae redditus, fructum pudicitiae et innocentiae, Deo judice, a quo meruerat, accepit.