Caput III.
1
ne. Erat autem homo de Pharisaeis, cui nomen Nicodemus, Princeps Judaeorum.
2
Hic venit ad Jesum nocte, et ait illi: Rabbi, scimus, quod a Deo venisti Magister,
nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi Deus sit cum illo.
3
Respondit Jesus, et dixit illi: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo,
n. . potest videre regnum Dei.
4
Dicit ad eum Nicode. . . Quomodo potest homo renasci, cum sit senex? numquid potest
homo, ut nos, in utero matris suae iterum introire, et renasci?
5
Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit de aqua, et de Spiritu
sancto, non potest in . . . trare in regnum
6
Dei. Quod natum est de carne, ca . . o est, quia de carne natum est: et quod natum
est de spiritu †, spiritus est, quia Deus spiritus est, et ex Deo
7
natus est. Noli mirari quia dixi tibi; oportet vos renasci.
8
Spiritus ubi vult spirat: et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut ubi vadat:
sic est omnis, qui renascitur de aqua,
9
et Spiritu. Respondens Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec
10
fieri? Respondit Jesus, et dixit: Et tu es doctor in Istrahel, et haec ignoras?
11
Amen, amen dico tibi, quia quae scimus loquimur, et quod vidimus testamur, testimonium
nostrum non
12
accipitis. Si terrestria vobis dixi, et non creditis: quomodo, si dixero caelestia,
credetis? Quomodo si dixero:
13
Nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, Filius hominis, qui est in
14
caelis. Quemadmodum enim Moyses exaltavit serpentem in deserto; sic oportet exaltari
Filium
15
hominis: ut omnis, qui credit in eum, habeat vitam aeternam.
16
Sic enim dilexit Deus hunc mundum, ut Filium suum unicum daret: ut omnis, qui credit
in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
17
Non enim misit Deus Filium suum in mundo, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundum
per ipsum.
18
Ideo qui credit in eum, non judicatur: qui autem non credit, jam judicatus est: quia
non credidit in nomine unici Filii
19
Dei. Hoc est autem judicium: quia lux venit in hoc mundo, et dilexerunt homines potius
tenebras, quam lucem: erant enim opera illorum mala.
20
Omnis, qui prava agit, odit lucem, et non venit in lucem, ut non arguantur operae
ejus:
21
nam qui facit veritatem, venit in lucem, ut manifestetur opus ejus, quoniam in Deo
est factum.
22
Post haec exiit Jesus, et discipuli ejus in Judaeam terram: et ibi morabatur cum illis,
et baptizabat.
23
Erat autem Johannes baptizans in Aeno, prope Salim: quoniam aquae ibi multae erant,
et veniebant, et baptizabantur.
24
Nondum enim missus fuerat in carcerem Johannes.
25
Facta est ergo quaestio inter Judaeos, et discipulos Johannis de Purif. . .
26
Et venerunt ad Johannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanen, cui
testimonium reddidisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad illum.
27
Respondit Johannes, et dixit: Non potest homo accipere quicquam, nisi illi datum fuerit
de caelo.
28
Ipsi vos testimonium mihi perhibetis, quia di- . . . vo. . . Non sum Christus: sed
quia missus sum ante illum.
29
Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi stans, et audiens illum, gaudio
gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum
30
est. Illum oportet crescere, me autem minui.
31
Qui de susum venit, supra omnes est. Qui autem supra ter . . . est, de terra est,
et de terra loquitur.
32
Qui de caelo venit, † quod vidit, et quod audivit, testificatur, † et testimonium
ejus nemo
33
accipit. Qui accepit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est.
34
Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat
35
Deus spiritum. Pater diligit Filium: . . . nia dedit in manu
36
ejus. Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: qui in dicto obaudiens est Filio,
non videvit vitam, sed ira Dei manet super illum.