Caput VII.

1 Post haec † ambulabat Jesus in Galileam, non enim habebat potestatem in Judaea ambulandi: quoniam quaerebant Judaei illum occidere. 2 Erat autem prope dies fes- . . . Judaeorum, Scenopegia. 3 Dixerunt ergo † ad illum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera †, quae facis. 4 Nemo enim in occulto aliquit facit, et quaerit ipse in palam esse: si haec facis, manifesta te huic mundo. 5 Neque enim tunc † fratres ejus credebant in illum. 6 Dixit ergo illis Jesus: tempus meum nondum venit: tempus autem vestrum semper est 7 paratum. Non potest hic mundus odire vos: me autem odit: quia ego testimonium dico de illo quod opera ejus mala 8 sunt. Vos ascendite in diem festum, ego non ascendam in hunc diem festum: quoniam tempus meum nondum impletum est. 9 Haec dicens illis, ipse mansit 10 in Judaea. Et postquam ascenderunt fratres ejus in diem festum, tunc et ipse ascendit in die festo non palam, sed absconse 11 †. Judaei ergo quaerebant eum in die festo, et dicebant. Ubi est 12 ille? Et murmur de illo erat in turba. Quidam dicebant: Quia bonus est. Et alii dicebant: Non, sed seducit populum. 13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter timorem Ju . . . .- rum. 14 Et cum jam dies festus medius esset, ascendit Jesus in templo, et doceb . . . 15 Mirabantur ergo Judaei, dicentes: Quomodo hic litteras novit, qui non didicit? 16 Respondit illis Jesus, dicens: Mea doctrina non est mea, sed ejus, qui me misit. 17 Si quis voluerit voluntatem illius f . .- ce . . . t ex . . . rina, utrum ex Deo est, an ego ipse a me 18 loquar. Qui a se loquitur, gloriam suam quaerit, qui autem quaerit gloriam ejus, qui misit eum, hic verax est, et iniquitas in illo non 19 est. Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? 20 Quid me quaeritis occidere? Respondit turba, et dixit: Demonium . . ab . .: quis te qu . .- rit occidere? 21 Respondit Jesus, et dixit illis: Unum opus feci, et omnes 22 miramini: Ideo dedit vobis Moyses circumcisionem: (non ex Moysen est, sed a Patribus vestris) et in sabbato circumciditis hominem. 23 Si ergo circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi irascimini quod totum . . . em sanum feci 24 sabbato? Nolite judicare secundum personam hominis, sed justum judicium judicate. 25 Dicebant ergo quidam Hierosolymitae: Nonne hic est, quem quaerunt occidere? 26 Ecce palam loquitur, et nihil illi dicunt. Numquid vere cognoverunt Principes Sacerdotum, quod hic est 27 Christus? Sed . . . novimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo sciet unde sit. 28 Clamabat ergo docens in templo Jesus, dicens: Et me nostis, et scitis unde sim: et a me non veni, sed est verax, qui me misit, quem vos non nostis. 29 Ego novi illum: quoniam ab illo sum, et ille me misit. 30 Quaerebant ergo illum . . . prehendere: et nemo misit in illum manus, quoniam nondum venerat hora ejus. 31 De turba autem multi credederunt in illum, et dicebat: Christus cum venerit, numquid plura signa facturus est quam quae hic facit? 32 Audierunt ergo Sacerdotes, et Pharisaei turbas murmurantes de illo: et miserunt . . - nistros Pharisaei, et Principes Sacerdotum ut eum conprehenderent. 33 Dixit ergo Jesus: † Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum, qui me 34 misit. Quaeritis, me, et non invenietis: et quo ego vado, vos non potestis venire. 35 Dixerunt ergo Judaei inter se: Quo hic iturus est, quod non illum inveniemus? Numquid in dispersionem Graecorum † iturus est, et docere 36 Graecos †? Qui est hic sermo, quem dixit: Quaeritis me, et non invenitis: et ubi ego eo, vos non potestis venire? 37 In novissima autem magna die festi Judaeorum stabat Jesus, et clamabat: Qui sitit, veniat ad me, et bib . . . 38 Qui credit in me, sicut dixit † Scriptura, flumina de ventre ejus flue . . aquae vivae. 39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum autem erat Spiritus datus, quoniam Jesus nondum fuerat honoratus. 40 De turba itaque qui audierunt sermones hos, dicebant: Est vere Pro- 41 f . . . D . . . .- bat: Hic est Christus. Quidam vero dicebant: Numquid de Gali lea . . . .- 42 . . .? Nonne Scriptura dicit: Quia de semine David, et a Baethlem castello, ubi erat David, Christus venit? 43 Dissensio itaque facta est in turba propter 44 illum. Quidam autem ex illis voluerunt adprehendere illum: . . . nemo . . . it in illu . . . 45 Venerunt ergo ministri ad Principes Sacerdotum, et Pharisaeos. Quibus illi . .- xerunt: Quare non adduxistis illum? 46 Responderunt ministri, dicentes: Numquam . . . h . . minum sic locutus est, quomodo et hic. 47 Responderunt eis Pharisaei: . . . mquid et . . . d . . . 48 credidit in illum v . . . de Pharisaeis? 49 Sed h . . c turba, q . . e ignorant legem, maledicti sunt. 50 Dicit Nicodemus ad illos, is, qui prius venit ad illum, unus cum 51 esset ex eis: Numqui . . lex nostra judicat hominem, nisi audiat prius ab illo, et congnoscat quid . . . 52 us es? Scrutare Scripturas, et vide, quia Prophaeta de Galilaea non surgit.