Caput XV.

1 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricultor 2 est. Omne sarmentum in me, quod non adferet fructum, tollit † illut: et omnem fructiferum purgat, ut fructum ampliorem adferat. 3 Jam vos mundi estis propter verbum, quod locutus 4 sum vobis. Manete in me, et ego in vobis. Sicut sarmentum vitis non potest fructum ferre a se, nisi maneat in vineam; sic et vos, si in me non manseritis. 5 Ego enim sum vitis, vos estis sarmenta: si quis manserit in me, et ego in illo, hic adferet fructum copiosum: quia sine me nihil facere potestis, nisi in me quis manserit. 6 Si quis autem in me non manserit, proicitur foras sicut sarmenta, et arescet, et congregabunt illa, et in ignem mittent, et ardebunt. 7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque petere volueritis, fiet vobis. 8 In hoc honorificabitur Pater meus, ut fructum multum feratis, et sitis mei 9 discipuli. Sicut dilexit me Pater, et ego vos dilexi. Manete in caritate 10 mea. Et si praecepta mea custodieritis, manebitis in mea caritate, sicut et ego Patris mandata servavi, et maneo in hujus caritate. 11 Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis si, et gaudium vestrum impleatur. 12 Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem, sicut et ego dilexi 13 vos. Majore hanc caritatem nemo habet, ut animam suam ponat † pro amicis suis. 14 Vos amici mei estis, si reciperitis quod praecipio vobis. 15 Jam non dicto † vos servos, sed amicos. . . nescit servus, quid faciat Dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota vobis feci. 16 Non vos me elegistis; sed ego vos elegi, et posui vos, ut eatis, et fructifecitis, ut fructus vester maneat, ut quodcumque a Patre petieritis in nomine meo, det vobis. 17 Haec vobis mando, ut diligatis invicem. 18 Si hic mundus vos odit, scitote quia me prius odiit. 19 Si de hoc mundo essetis, mundus vos utique amaret: quia autem de hoc mundo non estis, sed ego elegi vos de hoc mundo, ideo vos odit mundus. 20 Memores estote sermonis, quod ego dixi vobis: Non est servus major Domino suo, nec Apostolus major ejus, qui misit eum. Si haec nostis, felices estis, si feceritis ea: non de omnibus vobis dico. Ego scio, quos elegerim. Si me persecuti sunt, et vos persequentur: si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. 21 Sed haec omnia faciunt vobis propter nomen meum: quia ignorant eum, qui me misit. 22 Si non venissem, et locutus illis fuissem, peccatum non haberent: nunc vero excusationem non habent de peccato suo. 23 Qui me odit, et Patrem meum 24 odit. Si opera non fecissem in illis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt me, et Patrem 25 meum. Sed ut impleatur verbum, quod in lege eorum scribtum est: Quoniam oderunt me gratis. 26 Cum ergo venerit Paracletus ille, quem ego mittam vobis a Patre meo, spiritum veritatis, qui de Patre meo procedit, ipse testificabitur de me: 27 et vos testimo nium perhibetis, quia ab initio mecum estis.