Caput IX.

1 Et transiens vidit † hominem caecum a nativitate 2 sua: et interrogaverunt illum discipuli ejus, dicentes: Rhabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, quod caecus natus est? 3 Respondit illis Jesus: Neque hic peccavit, neque parentis ejus: sed ut manifestetur opera Dei in 4 illo. Me oportet operari opera ejus, qui me misit, dum dies est: venit nox, quando nemo potest 5 operari. Cum sum in hoc mundo, lux sum hujus mundi. 6 Haec dicens, exspuit in terra, et fecit lutum de sputimento, et linuit oculos 7 ejus, et dixit: Vade in natatoriam Siloam † (quod est interpraetatum Missus.) Abiit, et lavit, et venit videns. 8 Vicini ergo ejus, et qui videbant illum prius quod caecus, et mendicus erat, dicebant: Nonne hic est, qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Hic est. 9 Alii dicebant: Similis est illi. Ipse autem dicebat: Ego sum. 10 Dicunt illi: Quomodo ergo aperti tibi sunt oculi? 11 Ille autem respondit illis, et dixit: Homo, † qui dicitur Jesus, tetigit mihi oculos, et dixit: Vade in Siloa, et abluere. Et abii, et lavi, et video. 12 Dixerunt ergo ei: Et ubi est ille? Dicit: Nescio. 13 Adducunt autem ad Pharisaeos eum, qui fuerat 14 caecus. Erat autem sabbatum qua die lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. 15 Iterum interrogaver. . . illum Pharisaei, quomodo visum recepit. Ad ille dixit illis: Lutum posuit in oculos meos, et abii, et lavi, et video. 16 Dicebant itaque quidam ex Pharisaeis: Hic homo non est a Deo, quod sic sabbatum non servat. Alii † dicebant: Quomodo potest homo peccator talia † signa facere? Et dissensiones erant inter illos 17 Dicebant † ergo caeco illi †: Tu quid dicis de illo, quod aperuit oculos tuos? Ad ille dixit: Quod Profeta est. 18 Non crediderunt † Judaei, quoniam caecus fuit et videt, donec vocaverunt parentes ejus : 19 et interrogaverunt illos: Hic est filius vester, quem dicitis vos quia caecus natus est? quomodo nu . . . videt? 20 Responderunt parentes ejus, et dixerunt: Scimus quod hic est filius noster, et quoniam caecus natus 21 est. Quomodo autem nunc videt, nescimus: aut quis aperuit oculos ejus, nos nescimus: . . . rogate: aetatem habet ipse pro se loquatur. 22 Haec dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judaeos: jam enim constituerant Judaei ut si quis illum confiteretur Christum †, de synagoga eiceretur. 23 Et ideo parentes ejus dixerunt: Aetatem habet, ipsum interrogate. 24 Vocaverunt itaque iterum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt illi: Da honorem Deo, nos scimus quod hic homo peccator est. 25 Ait ille †: Si peccator est, nescio: unum scio, quod caecus eram, et nunc video. 26 Dicunt illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit oculos tuos? 27 Respondit illis: Dixi vobis, et non audistis: quid vultis iterum audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? 28 Ad illi maledixerunt illum, et dixerunt: Tu discipulus ejus esto: nos autem Moysi discipuli 29 sumus. Nos scimus quod Moysi locutus est Deus: hunc autem nescimus unde sit. 30 Respondit homo, et dixit illis: In hoc mirandum est quod vos nescitis unde sit, et aperuit oculos meos: 31 scimus quod Deus peccatores non exaudit: sed si quis Deum colat, et voluntatem ejus faciat, hunc exaudit Deus. 32 A saeculo non est auditum quod aperuit aliquis oculos caeci nati. 33 Nisi. . . .- set a Deo, . . n posset facere quidquam. 34 Res . . . runt . . . illi, et . . xerunt, in peccatis natus est totus: et tu doces nos? Et ejecerunt illum foris. 35 Audivit Jesus quia ejece- . . un . . lum foris: et invenit illum, et dixit † illi: Tu credis in Filium Dei? 36 Respondit: Quis est, Domine, ut credam in ill . .? 37 Ai . . . i Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur . . . m, ipse e . . . .- 38 xit: Credo, Domine. Et adoravit eum. 39 Ait Jesus: Ad Judicium ego veni in hunc mundum: ut qui non viden . . . .- ant . . . .- dent caeci fiant. 40 Et audierunt igitur haec ex Pharisaeis †, qui cum illo erant, et dixerunt illi: Numquid et nos caeci sumus? 41 Ait illis Jesus: Si caeci essetis, non haberitis peccatum, sed dicitis: Quia vidimus. Peccatum ergo vestrum manet in vobis.