Caput XXI.

1 Post haec ostendit se iterum Jesus discipulis suis † ad mare 2 Tiberiadis: et simul erant Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Natanael a Cana Galileae, et fili Zaebaedaei, et alii ex discipulis ejus duo. 3 Dicit illos Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt illi: Venimus simul et nos tecum. Exierunt, et ascenderunt in naviculam: illa nocte nihil ceperunt. 4 Sed, cum mane factum esset, Jesus stetit in littore; non enim sciebant discipuli, quod 5 Jesus esset. Ait illis: Habetis aliquid pulmentum vos? Responderunt illi; 6 Non. Ad ille dixit illis: Mittite in dextram partem † navigii, et invenietis. Miserunt illi, et trah. .- re non poterant retiam prae multitudinem piscium. 7 Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Et Simon Petrus, audito quia Dominus est, tunicam se praecinxit, (erat enim nudus) et misit se in mare. 8 Alii discipuli in navicula venerunt : (non enim longe erat terra, fere cubitis vi- . . nti) trahebant retiam piscium. 9 Ut ergo descenderunt in terram, vident carbones incensos, et piscem superpositum, et panem. 10 Dicit illis Jesus: Adferitis de piscibus, quos cepistis. 11 Ascendit Simon Petrus, et traxit retiam ad terram plenam magnis piscibus CLIII. Et cum tanti essent, non est scissa retia. 12 Ait illis Jesus: venite, prandete. Et nemo audebat ex discipulis ejus interrogare illum: Tu qui es? scientes, quod Dominus 13 est. Venit † Jesus, et sumpsit panem, et dedit illis, et piscis similiter. 14 Hoc jam tertio ostendit se Jesus discipulis, postquam a mortuis resurrexit. 15 Cum ergo prandiderunt, ait Jesus Petro: Simon Johannis amas me? Ait illi: Utique, Domine. Ait illi: Pasce oves † meas. 16 Dicit illi iterum: Simon Johannes, amas me? Dicit illi: Utique, Domine. 17 Ait illi: Pasce oves meas. Dicit illi tertio: Simon Johannes, amas me? Contristatus est Petrus, quod dixit illi tertio: Amas me? Ait illi: Omnia tu nosti Domine; tu scis quod amo te. Dixit illi: Pasce oves meas. 18 Amen, amen dico tibi, cum es. . . dolescentior, praecinges te ipsum, e. . - bulas quo vi. . - cum aute. . senueris. . - tendes. . - nus tuas. . - ter te. . . - git. . . te quo. . . 19 vis. Hoc autem dixit, significans quam mortem honorificaturus esset Deum. Ait illi: Sequere 20 me. Et conversus Petrus vidit discipulum, q . . . diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuerat in cena supra pectus Jesu, et d. . erat: Domine, . . . is est, qui 21 . . det te? Hunc . . . videns . . . us, ait ad . . . Domine, hic . . . quid? . . . 22 . . volo manere, dum venio, quid ad te? interdum tu me sequere. 23 Et exiit hic sermo in fratres, quod ille discipulus non moreretur, Et non dixit Jesus: Non moritur: sed: Sic illum volo manere, dum venio †. 24 Hic est discipulus, qui testificatur de Jesu, et quis scripsit † haec, scimus; et scimus, quod verum est testimonium ejus. 25 Et alia multa fecit Jesus, quae, si scriberentur per singula, nec ipsum existimo mundum capere posse, et libros qui scribantur.