Caput VI.
1
Post haec abiit Jesus trans mare Galileae Tiberiadis:
2
sequebatur autem † illum turba multa, quoniam videbant signa, quae faciebant supra
infirmos.
3
Abiit ergo in montem Jesus: et ibi sedebat cum discipulis suis.
4
Erant autem in proximo Pascha dies solemnis Judaeorum.
5
Elevavit ergo oculos Jesus, et vidit quod turbae multae veniunt ad illum: ait Philippo:
Unde ememus panes, ut hi manducent?
6
Hoc autem dicebat temptans illum: ipse enim sciebat quid esset
7
facturus. Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt illis,
u. . .
8
accipiat. Dicit illi unus ex discipulis ejus, Andreas frater Simonis Petri:
9
Est puer † hic, qui habet V. panes hordiaceos, et duos pisces: sed haec quid sunt
in tam multos?
10
Ait Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem faenum multum in loco illo. Recubuerunt
ergo homines, fere V. milia.
11
Accepit pane. . Jesus: et gratias egit, et † distribuit recumbentibus: similiter et
de piscibus quantum voluerunt.
12
Quibus saturatis, dicit discipulis suis: Colligite fragmenta quae superaverunt, ne
quid pereat.
13
† Et collegerunt, et impleverunt cophinos XII. fragmentorum ex V. panibus hordia .
. . quae superaverunt his, qui manducaverunt.
14
Homines ergo illi videntes quae fecit † signa, dicebant: Hic est vere pr . .- feta,
qui in hunc mundum venturus est.
15
. . ergo ut cog- . . . vit quod . . . nturi essent . . . rapturi . . . m, ut face-
. . . sibi eum . . . git . . . te ipse solus.
16
Et cum sero factum esset, descenderunt discipuli
17
ejus ad mare. Et ascenderunt in nave, et ibant trans mare in Capharnaum: . . t tenebrae
jam erant: et nondum venerat Jesus ad illos. . .
18
magno vento flante, jam surgebat.
19
. . cum remi- . . ssent fe- . . . stadia XXV vel XXX, vident Jesum ambulantem supra
mare, et prope nave fieri, timuerunt.
20
Quibus ipse ait: Ego snm, nolite timere.
21
Volebant ergo accipere illum in navem: et navis confestim facta est ad terram, in
22
qua ibant. Altera die turbae, quae stabant trans mare, viderunt quia al. .- a navicula
non erat nisi una, in qua ascenderant discipuli Jesu, et quod non simul cum discipulis
suis intravit Jesus in navicula, sed tantum discipuli ejus abierant:
23
aliae autem naviculae venerunt de Tiberiade prope locum ubi manducaverunt panem.
24
Cum ergo. . - dissent. . .- bae quod. . . non e. . . .- que di. . . li ejus, ascenderunt
confestim in naviculas, et venerunt Capharnaum quaerentes
25
Jesum. Et invenerunt illum trans mare, et dixerunt illi: Rabbi, quando hoc venisti?
26
Respondit illis Jesus, dicens: Amen, amen dico vovis: quaeritis me non quia vidistis
signa, et prodigia †, sed quia manducastis de panibus, et saturati estis.
27
Operamini non escam, quae perit, sed escam, quae manet in vitam aeternam, quam Filius
hominis davit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.
28
Dixerunt ergo ad illum: Quid faciemus ut operemus opera Dei?
29
Respondit illis Jesus, et dixit: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
30
Dixerunt ergo illi: Quod ergo facis tu signum, ut videamus, et credamus tibi? quid
operaris?
31
Patres nostri manducaverunt manna in diserto, sicut scriptum est: Panem de caelo dedit
illis manducare.
32
Respondens Jesus, dixit illis: Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem
de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo illum verum.
33
Panis enim Dei est, qui descendit de caelo, et vitam dat huic mundo.
34
Dixerunt ergo ad illum: Domine, semper da nobis hunc panem.
35
Ait illis Jesus: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet: et qui credet,
non sitiet unquam.
36
Sed dixi vobis, quoniam et videtis, et non creditis.
37
Omne, quod dat mihi Pater, ad me venit: et qui venit ad me, non abicio
38
eum: quoniam descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed ejus, qui me misit
39
Patris †. Haec est autem voluntas ejus, qui misit Patris: ut omne, quod dedit mihi,
nihil † ex illo perdam, sed resuscitabo illum in novissima die.
40
Haec est enim † voluntas Patris mei †: ut omnis, qui videt Filium, et credit in illum,
habeat vitam aeternam, et † resuscitem illum ego in novissima die.
41
Amurmurabant ergo Judaei de illo, quod dixisset: Ego sum panis †, qui descendi
42
de caelo, et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus Patrem,
et Matrem? Quomodo dicit: Quoniam de caelo descendi?
43
Respondit Jesus, et dixit illis: Nolite murmurare inter
44
vos: nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui me misit, adtraxerit illum: et ego
resuscitabo illum in novissima
45
die. Scriptum est enim in P. . oletis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis , qui audit
† a Patre, et didicerit, venit ad me.
46
Non quod Patrem vidit quisquam: nisi qui a Deo est, hic vidit
47
Deum †. Amen, amen dico vobis: Qui credet in me, habet vitam aeternam.
48
Ego sum panis
49
vitae. Patres vestri manducaverunt Pa. . † mannam in deserto, et mortui
50
sunt. Hic est autem panis, qui de caelo descendit: ut si quis ex illo manducaverit,
non moriatur.
51
Ego sum panis vitae, qui de caelo descendi.
52
Si quis manducaverit ex meo pane, vivet in aeternum: panis, quem ego dabo, corpus
meum est pro hujus mundi vita.
53
. . itigabant ergo Judaei ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis corpus suum
da- . . manducare †?
54
Et ait illis Jesus: Amen, amen dico vobis Nisi acceperitis corpus Fili hominis, sicut
panem vitae, et sanguem illius biberitis, non habebitis vitam in vovis
55
ipsis. Qui. . det meam carnem, et bibet sanguem meum, habet vitam aeternam: et ego
resuscitabo eum novissima die.
56
Caro enim mea vere esca est: et sanguis meus vere et potus est.
57
Qui edet meam carnem, et bibet meum sanguinem, in me manebit, et ego in eum. Si acceperit
homo corpus Filii hominis, quemadmodum panem vitae, habebit vitam
58
in eo. Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui me manducabit.
. . le vivet propter
59
me. Hic est panis, qui de caelo descendit, Non sicut manducaverunt Patres vestri manna,
et mortui sunt. Qui manducant hunc panem, vive- . . in aeternum.
60
Haec dixit in synagoga docens, in Capha . .- naum sabbato
61
Multi ergo audi . . - tes ex discipulis ejus, dixerunt: Du. . . mo, et quis potest
illum audire?
62
Cognovit Jesus intra se quod murmurarent de hoc discipuli ejus: dixit ad illos: Hoc
vos scandalizat?
63
Quod si videritis Filium hominis ascendentem ubi ante erat?
64
Spiritus est, qui vivificat; nam caro nihil prodest: verba, quae ego locutus sum vobis,
spiritus et vita s. . .
65
Sed ex vobis sunt aliqui, qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent
non credentes, et qui esset, qui illum traditurus
66
erat. Et dicebat: Propterea dixi vobis, nemo potest venire ad me, nisi illi datum
fuerit a Patre †
67
Ex hoc multi ex discipulis ejus abierunt retro: et amplius cum illo non ambulaverunt.
68
Ait Jesus ad XI: Numquid et vos
69
vultis ire? Respondit Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae
70
habes. Et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.
71
Respondit Jesus, et dixit illis: Nonne ego vos XII. elegi: et ex vobis unus diabolus
72
est? Dicebat autem Judam Simonem Scarioth: hic enim illum erat traditurus, cum esset
unus de XII.