Caput VIII.
12
Iterum ergo loquebatur ad illos Jesus, dicens: Ego sum lux hujus mundi: qui me sequitur,
non ambulavit in tenebris, sed habebat lucem vitae.
13
Dixerunt illi Pharisaei: Tu de te testificaris: et testi- . . onium tu- . . . non
est . . .
14
Respondens Jesus, et dixit illis: Et si ego testimonium dico de me, verum est testimonium
meum; quoniam scio unde veni, et quo vado: vos nescitis unde venerim, et quo vadam.
15
Vos secundum carnem judicatis: ego neminem † ju-
16
dico: sed et si ego judico, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego,
et Pater, qui me misit.
17
Sed in lege vestra scriptum est, duorum hominum testimonium verum est.
18
Ego sum, qui testimonium dico de me: et qui me misit, Pater, testimonium dicit de
me.
19
Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Quibus respondit Jesus: Neque me nostis, neque
Patrem meum: si enim me nossetis, utique et Patrem meum nossetis.
20
Haec verba locutus est † in gajopilacio, docens in templo: et nemo illum adprehendit,
quia nondum venerat hora ejus.
21
Ait illis iterum Jesus: Ego vado, et quaeritis me, et in peccato vestro moriemini.
Quo ego vado, vos non potestis venire.
22
Diceban . . . - go Judaei: Numquid occidere se habet? quoniam dicit: Ubi ego vado,
vos non potestis venire.
23
Et dicebat illis Jesus-Vos de inferioribus estis, ego de superioribus sum. Vos de
hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo.
24
Dixi vobis quoniam moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quoniam
ego sum, moriemini in peccatis vestris.
25
Dicebant ergo illi: Tu qui es? Ait illi Jesus: Initium, quod loquor vobis.
26
Multa habeo de vobis loqui, et judicare: sed qui me misit, verax est; et ego quae
audivi ab illo, haec loquor in hoc
27
mundo. Et non cognoverunt quod Patrem illis diceret
28
Deum. Ait ergo Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc scietis quod ego sum,
et a me facio nihil, sed sicut docuit me Pater, sic loquor:
29
quoniam is, qui me misit, mecum est, non reliquit solum: quoniam ego, quae placent
illi, facio semper.
30
Haec illo loquente, multi crediderunt in
31
eum. Dicebat ergo ad Judaeos Jesus, qui crediderunt: Si vos manseritis in verbo meo,
vere discipuli mei eritis:
32
et scietis veritatem, et veritas vos
33
liberavit. Responderunt illi, quod Judaei semen Abrahae sumus, et numquam cuiquam
servivimus: quomodo tu dices: Quia liberi eritis?
34
Respondit illis Jesus: Amen, amen dico vobis, quod omnis, qui facit peccatum, servus
35
peccati est. Servus autem non manet in domo Domini in aeternum: Filius autem manet
in aeternum.
36
Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis.
37
Scio quod semen † Abrahae estis: sed quaeritis me occidere, quia sermo meus non requiescit
38
in vobis. Ego quod vidi aput Patrem meum, loquor; et vos itaque † quod vidistis aput
Patrem vestrum, facitis.
39
Qui responderunt: Pater noster Abraham est. Ait illis Jesus: Si Filii Abrahae essetis,
opera Abrahae faceretis
40
†. Nunc autem quaeritis me occidere, hominem, qui veritatem locutus sum vobis, quam
audivi a Deo: hoc Abraham
41
non fecit, quod vos facitis, opera Patris vestri. Dixerunt illi: Nos de fornicatione
non sumus nati: unum habemus Patrem Deum.
42
Ait †illis Jesus: Si Deus Pater vester esset, diligeretis me. Nam ego ex Deo exivi,
et veni: neque enim a me veni, sed ille me
43
misit. Quare loquelam meam non adgnoscitis? Quia non potestis audire verbum meum.
44
Vos de Patre diabulo estis: et desideria Patris vestri vu . . . s . . cere. Il . .
e . . . icida erat ab initio, et in veritatem non stetit: quoniam non est veritas
in illo: cum loquitur mendacium, de suo loquitur, quoniam mendax est, sicut et Pater
45
ejus. Ego † quia veritatem dico, non creditis mihi.
46
Quis ex vestrum arguet me de peccato? Si veritatem dico, quare non creditis
47
mihi? Qu . . ex Deo . . . - ba Dei audit. Ideo vos non creditis, quia ex Deo non estis.
48
Responderunt Judaei, et dixerunt: Non bene dicimus quod Samaritanus es tu, et daemonium
habes?
49
Respondit Jesus: Ego daemonium non habeo, sed honorificabo Patrem meum: vos me non
honorificatis.
50
Ego autem non quaer . . . oriam meam: est qui quaerat, et judicet.
51
Amen, amen dico vobis: si quis verbum meum servaverit, mortem non videbit in aeternum.
52
Dicunt illi Judaei: Nunc cognovimus quia demonium habes. Abraham mortuus est, et Profetae:
et tu dicis: Si quis verbum meum audierit, et servaverit, non gustabit mortem in aeternum.
53
Numquid tu major es quam Abraham, quia mortuus est? set et Profetae mortui sunt? Quem
te facis?
54
Respondit Jesus: Si ego me glorificavero, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui
glorificat me, quem vos dicitis quod Deus
55
vester est, et non agnovistis illum: ego novi illum: Et si dixero quia nescio eum,
ero similis vobis, mendax. Sed novi illum, et verbum ejus
56
servo. Abraham Pater vester exsultavit ut videret diem meum: et † vidit, et gavisus
est.
57
Dixerunt ergo ad illum Judaei: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham
58
vidisti? Dixit illis Jesus: Amen, amen dico vobis, ante Abraham ego sum †.
59
Tulerunt itaque lapides Judaei, ut. . .- tarent in illum: Jesus igitur abscondit se,
et exiit de templo.