Caput IX.
1
Et transiens vidit † hominem caecum a nativitate
2
sua: et interrogaverunt illum discipuli ejus, dicentes: Rhabbi, quis peccavit, hic,
aut parentes ejus, quod caecus natus est?
3
Respondit illis Jesus: Neque hic peccavit, neque parentis ejus: sed ut manifestetur
opera Dei in
4
illo. Me oportet operari opera ejus, qui me misit, dum dies est: venit nox, quando
nemo potest
5
operari. Cum sum in hoc mundo, lux sum hujus mundi.
6
Haec dicens, exspuit in terra, et fecit lutum de sputimento, et linuit oculos
7
ejus, et dixit: Vade in natatoriam Siloam † (quod est interpraetatum Missus.) Abiit,
et lavit, et venit videns.
8
Vicini ergo ejus, et qui videbant illum prius quod caecus, et mendicus erat, dicebant:
Nonne hic est, qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Hic est.
9
Alii dicebant: Similis est illi. Ipse autem dicebat: Ego sum.
10
Dicunt illi: Quomodo ergo aperti tibi sunt oculi?
11
Ille autem respondit illis, et dixit: Homo, † qui dicitur Jesus, tetigit mihi oculos,
et dixit: Vade in Siloa, et abluere. Et abii, et lavi, et video.
12
Dixerunt ergo ei: Et ubi est ille? Dicit: Nescio.
13
Adducunt autem ad Pharisaeos eum, qui fuerat
14
caecus. Erat autem sabbatum qua die lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.
15
Iterum interrogaver. . . illum Pharisaei, quomodo visum recepit. Ad ille dixit illis:
Lutum posuit in oculos meos, et abii, et lavi, et video.
16
Dicebant itaque quidam ex Pharisaeis: Hic homo non est a Deo, quod sic sabbatum non
servat. Alii † dicebant: Quomodo potest homo peccator talia † signa facere? Et dissensiones
erant inter illos
17
Dicebant † ergo caeco illi †: Tu quid dicis de illo, quod aperuit oculos tuos? Ad
ille dixit: Quod Profeta est.
18
Non crediderunt † Judaei, quoniam caecus fuit et videt, donec vocaverunt parentes
ejus :
19
et interrogaverunt illos: Hic est filius vester, quem dicitis vos quia caecus natus
est? quomodo nu . . . videt?
20
Responderunt parentes ejus, et dixerunt: Scimus quod hic est filius noster, et quoniam
caecus natus
21
est. Quomodo autem nunc videt, nescimus: aut quis aperuit oculos ejus, nos nescimus:
. . . rogate: aetatem habet ipse pro se loquatur.
22
Haec dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judaeos: jam enim constituerant Judaei
ut si quis illum confiteretur Christum †, de synagoga eiceretur.
23
Et ideo parentes ejus dixerunt: Aetatem habet, ipsum interrogate.
24
Vocaverunt itaque iterum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt illi: Da honorem
Deo, nos scimus quod hic homo peccator est.
25
Ait ille †: Si peccator est, nescio: unum scio, quod caecus eram, et nunc video.
26
Dicunt illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit oculos tuos?
27
Respondit illis: Dixi vobis, et non audistis: quid vultis iterum audire? numquid et
vos vultis discipuli ejus fieri?
28
Ad illi maledixerunt illum, et dixerunt: Tu discipulus ejus esto: nos autem Moysi
discipuli
29
sumus. Nos scimus quod Moysi locutus est Deus: hunc autem nescimus unde sit.
30
Respondit homo, et dixit illis: In hoc mirandum est quod vos nescitis unde sit, et
aperuit oculos meos:
31
scimus quod Deus peccatores non exaudit: sed si quis Deum colat, et voluntatem ejus
faciat, hunc exaudit Deus.
32
A saeculo non est auditum quod aperuit aliquis oculos caeci nati.
33
Nisi. . . .- set a Deo, . . n posset facere quidquam.
34
Res . . . runt . . . illi, et . . xerunt, in peccatis natus est totus: et tu doces
nos? Et ejecerunt illum foris.
35
Audivit Jesus quia ejece- . . un . . lum foris: et invenit illum, et dixit † illi:
Tu credis in Filium Dei?
36
Respondit: Quis est, Domine, ut credam in ill . .?
37
Ai . . . i Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur . . . m, ipse e . . . .-
38
xit: Credo, Domine. Et adoravit eum.
39
Ait Jesus: Ad Judicium ego veni in hunc mundum: ut qui non viden . . . .- ant . .
. .- dent caeci fiant.
40
Et audierunt igitur haec ex Pharisaeis †, qui cum illo erant, et dixerunt illi: Numquid
et nos caeci sumus?
41
Ait illis Jesus: Si caeci essetis, non haberitis peccatum, sed dicitis: Quia vidimus.
Peccatum ergo vestrum manet in vobis.