Caput XI.
1
Erat autem quidam infirmus Lazarus nomine a Bethania, de castel- . . o Mariae, et
Marthae sororis
2
ejus. (Erat autem Maria, quae unxerat Dominum unguento, et exterserat pedes ejus capillis
suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.)
3
Miserunt ergo hae sorores ejus ad il- . . m, dicentes: . . .
4
matur. Cum audisset Jesus, ait illis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria
Dei, ut magnificetur Filius Dei in illo.
5
Amabat enim Jesus Lazarum, et sorores ejus.
6
Cum ergo audiit, quoniam infirmatur †, tunc mansit in eodem loco
7
biduo. Deinde post haec ait discipulis: Eamus iterum . . Judaeam.
8
Dicunt illi discipuli ejus: Rhabbi, modo quaerebant te lapidare Judaei, et iterum
vadis illic?
9
Respondit illis Jesus: Nonne XII horae sunt diei? Si quis ambulaverit interdie, non
offendet, quia lumen hujus mundi
10
videt: quod si quis ambulaverit in noctem, offendet, quia lux non est in illo.
11
Haec dixit, et po . . haec ait † . . . Lazarus a . .- cus noster obdormit: sed vado
ut suscito illum.
12
Dixerunt ergo ei discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus
13
erit. Dixerat autem Jesus de morte ejus: ad illi . . istimaverunt quod de dormitione
somnus
14
dicit. Tunc manifeste ait: Lazarus mortuus est:
15
et gaudeo . . stri caus . . . ibi non . . . eram ibi. Sed eamus ad illum.
16
Ait Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum illo.
17
Venit ergo Jesus: et invenit illum jam quadriduum habentem in monumento.
18
Erat autem Bethania prope Hierosolyma fere stadiis quindecim.
19
Multi autem ex Judaeis ve- . . erant ad . . . a . . . t Mariam, ut eas consolarentur
de fratre suo.
20
Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occu . . rit illi: Maria autem domi sedebat.
21
Ait ergo Martha ad Jesum: Domine, si hic fuisses, non esset mortuus frater
22
meus: et nunc scio quoniam quaecumque petieris a Deo, dabit tibi Deus.
23
. . it illi Jesus: Re . . . t . . ater tuus.
24
Ait Martha: Scio quod resurget in resurrectionem in novissima die.
25
Dixit illi Jesus: Ego sum resurrect . . ui credit in me, et si mortuus fuerit,
26
vivet: et omnis, qui videt, et credet in me, non morietur in aeternum. Credis in hoc?
27
Ait illi Martha: Utique Domine, ego credidi quod tu es Christus Filius Dei †, qui
in hunc mund. . .
28
ven. . . Haec dicens, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister
venit, et vocat te.
29
Illa ut audivit, surrexit cito, et veniebat ad illum:
30
nondum enim venerat Jesus in castellum: sed adhuc erat in loco illo, in quo occurrerat
illi Martha.
31
Judaei autem, qui erant cum il. . in dom. . . labantur eam, videntes Mariam quod velociter
surrexit, et exiit, secuti sunt illam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret
32
ibi. Maria ergo, ut venit ubi erat Jesus, et vidit illum, cecidit ad pedes ejus, dicens:
Domine, si hic fuisses, non esset mortuus frater meus.
33
Jesus autem, ut vidit illam flentem, et Judaeos flentes, qui venerant cum illa, fremuit
in spiritu, et turbavit se ipsum, 34 et dixit: ubi illum posuistis? Dicunt illi: Domine,
veni,
35
et vide. Et lacrimatus
36
est Jesus. Et dixerunt Judaei: Ecce quomodo amabat illum.
37
Quidam autem dixerunt ex illis: Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci †, facere
ut hic non moreretur?
38
Jesus ergo fremens intra se, venit ad monumentum: erat autem spelunca, et lapis superpositus
39
ei. Ait Jesus: Tollite lapide . . Dicit ei Martha soror Lazari: Domine, jam faetet,
quadriduanus est enim.
40
Ait Jesus: Non tibi dixi quoniam si credideris, videbis majestatem
41
Dei? et tulerunt lapidem: Jesus autem adlevatis oculis susum ad cae. . . dixit: Pater
gratias ago tibi quod audisti
42
me. Et ego sciebam quod semper me audis, sed propter turbam circumstantem, dixi: ut
credant quod tu me
43
misisti. Et haec dicens, voce magna exclamavit: Lazare veni foras.
44
Et exiit † qui defunctus erat, : alligatus pedes, et manus institis , et facies ejus
sudario erat ligata. Dixit Jesus: Solvite illum, et sinete ire.
45
Multi itaque ex Judaeis, qui venerant ad Mariam †, videntes quae fecit Jesus, crediderunt
in
46
illum. Quidam autem ex illis abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt illis quae fecit
Jesus.
47
Congregaverunt ergo Sacerdotes et Pharisaei concilium, et dixerunt: Quid faciemus,
quod hic homo multa signa facit?
48
Si dimiserimus illum sic, omnes credent in eum: et venient Romani, et tollent nobis
locum nostrum, et gentem.
49
Unus autem ex illis nomine Caiphas, qui erat anno illo Princeps Sacerdotum, dixit
illis: Vos nescitis nihil,
50
neque cogitatis quod expedit bobis ut unus homo moriatur pro plebem, et non omnis
gens pereat,
51
Hoc autem ab se non dixit: sed quia Princeps erat Sacerdotum anni illius, prophaetavit,
quod Jesus moriturus erat pro gente,
52
et non solum pro gente, sed ut dispersos quoque Filius Dei in unum congregaret.
53
Ex illa itaque die consilium fecerunt ut illum occiderent.
54
Jesus ergo jam palam non ambulabat inter Judaeos, sed abiit in regionem prope desertum
in civitatem quae dicitur Ephraem civitas, et ibi morabatur cum discipulis suis.
55
In illo tempore futura erat Pascha Judaeorum: et ascenderunt multi in Hierosolymis
de illa regione ante Pascha, ut se purificarent.
56
Quaerebant ergo Jesum, et dicebant inter se, in templo stantes, et dicentes: Putatis,
quod non venit ad diem solemnem? Dederunt autem Principes Sacerdotum, et Pharisaei
mandatum, ut si quis cognovisset ubi . . . et, indicaret, ut adprehenderent illum.