Caput XII.
1
Jesus autem ante sex dies Pascae venit in Bethaniam, ubi erat Lazarus, . . uem suscita
. . . a mortuis
2
. . cerunt illi cenam: et Martha ministrabat, Lazarus autem unus erat de discumbentibus.
3
Maria autem accepit libram nardi unguenti, et unxit pedes Jesu, et ter . . t . . pillis
suis pedes ejus: et domus impleta est odore unguenti.
4
Dicit unus ex discipulis ejus, Simon † Judas Scarioth, . . ui e . . m . . . diturus
5
e . . . Quare hoc unguentum non venit denariis CCC. et datum est pauperibus?
6
Hoc autem dixit, non quod de pauperibus cura illi esset, sed quia fur er . . . et
loculos . . . t † et ea, quae mittebantur, auferebat.
7
Ait Jesus: Dim . . . tite illam ut in diem sepulturae meae servet
8
illut. Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habebitis.
9
Turba autem multa ex Judaeis audiit † quia ibi est: et venerunt, non propter Jesum
solum, sed ut Lazar. . viderent, q. . . suscitav. . a mortuis.
10
Cogitaverunt autem Principes Sacerdotum ut et Lazarum occiderent:
11
quia multi Judaeorum † propter illum ibant et credebant in Jesum.
12
Altera die turbae multae, quae venerant ad diem festum, audites quod Jesus venit in
Hierosolyma,
13
acceperunt flores palmarum, et exierunt . . . li obviam, . . . lamabant, dicentes:
Ossanna filius David, benedictus, qui venit in nomine Domini, Rex Istrahel.
14
Et invenit Jesus asinum, et sedit super illum, sicut scrip-
15
Notum est: Noli timere filia Sion: ecce Rex tuus venit mansuetus sedens super pullum
asinae.
16
Haec autem non cognoverunt prius discipuli ejus: sed cum glorificatus esset Jesus,
tunc rememorati sunt quod haec erant scripta de illo: et haec fecerunt illi.
17
Testimonium itaque reddebant turbae, quae erant cum illo quoniam Lazarum evocavit
de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
18
Ideo occurrit illi turba: quoniam audierunt quod hoc fecit signum.
19
Farisaei ergo dixerunt ad illos: Videtis quod nihil proficitis? † ecce post illum
universus mundus abiit.
20
Et erant quidam Graeci ex eis, qui ascenderunt ut adorarent in diem sollemnem.
21
Hi accesserunt ad Philippum, qui erat a Bedsaida Galileae et rogabant illum, dicentes:
Domine, volumus Jes. .
22
videre. Venit Philippus, et dicit Andreae: Venit Andreas, et Philippus, et dicunt
ad Jesum.
23
Ad ille respondit eis, dicens: Venit hora, ut honorificetur Filius hominis.
24
Amen, amen dico vobis, nisi granum tritici cadens in terra, moriatur,
25
ipsum solum manebit; si vero moriatur, multum fructum adferet. Qui amat animam suam,
perdet illam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet illam.
26
Si quis mihi ministrat, sequatur me: et ubi ego sum, ibi et minister meus erit. Si
quis mihi ministrat, honoravit illum Pater meus.
27
Nunc anima mea turbatur. Et quid dicam? Pater, libera me de hanc hora: sed ideo veni
in hanc horam.
28
Pater, honorifica nomen tuum. Venit, autem vox de caelis. dicens: Et honorificavi,
et iterum honorificabo.
29
Turba, quae stabat, et audiebat, dicebat: Tonitrua factal sunt. Alii dicebant: Angelus
est illi locutus.
30
Respondit Jesus, et dixit illis: Non propter me vox haec venit, sed propter
31
vos. Nunc judicium est hujus mundi: nunc Princeps hujus mundi mittitur
32
foras. Ego cum exaltatus fuero de terra, omnia traham ad me.
33
(Hoc autem dicebat, significans qua morte erat moriturus.)
34
Respondit illi turba: Nos audivimus scriptum in lege, quod † Christus manet in aeternum:
et quomodo tu dicis: Quod oportet exaltari Filium hominis? Qui est hic Filius hominis?
35
Ait illi Jesus: Adhuc modicum tempus † lux in vobis est. Ambulate dum lucem habetis,
ne vos tenebrae conprehendant: si quis ambulet in tenebris, nescit
36
quo eat. Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est
Jesus: et abiit, et abscondit
37
se. Cum tanta autem signa fecisset coram illis, non crediderunt in eum:
38
ut verbum Esaeiae Profetae impleretur, quod dixit: Domine, quis credidit auditui nostro?
et bracchium Domini cui revelatum est?
39
Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Eseias:
40
Obcecavit oculos illorum, et induravit cor eorum: ut non videant oculis, et non intellegant
corde, et convertantur, et sanem illos.
41
Haec dixit Eseias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est
42
de illo. Verumtamen et ex Principibus multi crediderunt in illum: sed propter Pharisaeos
non confitebantur, ne de Synagoga eicerentur.
43
Amaverunt enim gloriam hominum magis, quam gloriam Dei.
44
Jesus autem clamabat, dicens: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum, qui
me
45
misit. Et qui me videt, videt eum, qui
46
me misit. Ego lumen in hunc mundum veni; ut omnis, qui credit in me, in tenebris non
maneat.
47
Et si quis audierit verba mea, et servaverit †, et ego illum non judico: non enim
veni judicare hunc mundum, sed ut salvum faciam hunc mundum.
48
Qui me spernit, et non accipit verba mea, habet qui eum judicet. Sermo, quem ego locutus
. . m illis, ille . . dicabit de illo novissima
49
die. Quia ego a me non sum locutus, sed qui me misit Pater. Ipse mihi mandatum dedit
quid dicam, et quid loquar.
50
Et scio quod mandatum illius vita aeterna est. Quae ergo loquor, sicut dixit mihi
Pater, ita loquor.