Caput XIII.
1
Ante diem autem solemnem Paschae, sciens Jesus quod venit hora ejus ut transeat de
hoc mundo ad Patrem, diligens discipulos suos, qui erant in hoc mundo, usque in finem
dilexit illos.
2
Et cena facta, cum diabulus se inmiserat in corde Judae Simonis Scarioth, ut eum traderet;
3
sciens quod omnia dedit illi Pater in manus, et quod a Deo exiit, et ad Deum
4
vadit; surrexit a cena, et posuit vestimenta sua: et sumpsit linteum, et cinxit
5
se. Deinde misit aquam in pelvem, et coepit lavare pedes discipulorum, et tergere
linteo, quo erat praecinctus.
6
Venit igitur ad Petrum Simonem. Et dicit illi Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes?
7
Respondens Jesus, dixit ei: Quid ego facio, tu n . . . S. Dicit Petrus: Non lavavis
pedes meos in aeternum. Respondit illi Jesus: Nisi lave- . . o tibi pedes, non habes
† partem mecum.
9
Dicit illi Simon Petrus: Domine, non tantum pedes †, sed et manus, et caput, et totum
corpus.
10
Ait illi Jesus: Qui labit, non habet necessitatem lavandi nisi . . . - d . . . ur
. . . s . . . vos mundi estis, sed non
11
omnes. Sciebat enim quis tr . . diturus ess . . . um: ideo dix . . . Quia omnes non
estis . . . ndi.
12
Cum . . . t ergo pedes illorum, accepit vestimenta sua: et recubuit iterum, et dixit
illis: Intellegitis quid feci vobis?
13
Vos dicitis mihi Magister, et Domine: et bene dicitis: sum enim.
14
Si igitur ego, qui Dominus sum, et Magister, pedes vestros lavi, quanto mag . . s
vobis alterutro debe . . s labare
15
pedes. Exemplum enim d . . . bis, ut sicut ego feci vobis, et vos faciatis.
16
Amen, amen dico vobis, non est servus major Domino suo, neque Apostolus major † illo,
a quo missus
17
est. Si haec scitis, beati estis † si illa feceritis.
18
Non de omnibus vobis dico: ego scio quod selegerim: sed ut Scriptura adimpleatur:
Qui edit mecum panem, levavit in me calcaneum suum.
19
Amodo dico vobis, prius quam fiat; ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum.
20
Amen, amen dico vobis, qui a . . . ipit eum, q . . . m mi . . ero, me a . . . e accipit,
accipit eum qui me misit.
21
Haec locutus est Jesus, et turbatus est in spiritu: et testifitus est, dicens: Amen,
amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.
22
Discipuli autem ejus respiciebant ad invicem, stupentes de quo
23
diceret. Erat autem recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, etiam quem diligebat
24
Jesus. Innuit ergo huic Simon Petrus, dicens: Interroga qui est, de quo dicit?
25
Recumbens ergo ille supra pectus Jesu, ait illi: Domine, qui est?
26
Respondit ergo Jesu: Ille est, cui ego intinctum panem porrexero. Intinxit ergo panem,
et tradidit Judae Scarioth.
27
Et, ut accepit panem, intravit in eum Satanas. Dicit illi Jesus: Quod facis, fac celerius.
28
Nemo autem ex his, qui recumbebant, intellexit, quid
29
illi dixerit. Plerique enim existimabant, quia loculos habebat Juda, quea dixit illi
Jesus: Ut emeret, quae necessaria erant ad diem sollemnem; aut ut pauperibus daret.
30
Ut accepit igitur ille panem, confestim exiit. Erat autem
31
nox. Cum ergo exisset, dicit Jesus: Nunc honoratus est Filius hominis; et Deus honorificatus
est in illo.
32
Et Deus honorificavit eum in ipso, et confestim honorificabit eum.
33
Pilioli, adhuc pusillum vobiscum sum. Quaeritis me; et quemadmodum dixi Judaeis: Quia
ubi sum ego, vos non potestis venire: et nunc vobis di . . .
34
. . tum . . . vobis do, ut diligatis invicem, sicut ego † dilexi vos; ita et vos diligatis
invicem.
35
In hoc scient omnes quia mei discipuli estis, si veram dilectionem habueritis inter
vos.
36
Dicit illi Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado, non potes
nunc me sequi: sequeris autem postea.
37
Dicit illi Petrus: Domine † quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam.
38
Respondit Jesus: Animam tuam pro me ponis? Amen, amen dico tibi, non prius gallus
cantabit, donec tu me ter abneges. Et ait discipulis