Caput XVII.
1
Haec locutus est Jesus: et adlevatis oculis suis in caelum, dixit: Pater venit hora,
honorifica Filium tuum, ut Filius tuus te honorificet:
2
sicut dedisti illi potestatem universae carnis, ut omne, quod dedisti ei, det illis
vitam aeternam.
3
Haec est autem vita aeterna, ut sciant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum
4
Christum. Ego te honorificavi super terram: opus, quod dedisti mihi ut facerem, per-
5
feci illud: et nunc honorifica me tu Pater, aput te ipsum, gloria, quam habebam aput
te, ante quam mundus
6
esset. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos mihi dedisti de hoc mundo. Tui erant,
et mihi illos dedisti, et verbum tuum custodierunt.
7
Nunc cognovi † quoniam omnia, quae mihi dedisti,
8
a te sunt: qu . . a verba, quae mihi dedisti, dedi illis; et ipsi acceperunt illa
vere, quia a te exierunt: †: . . t crediderunt, quia tu me
9
misisti. Ego pro illis rogo: non pro mundo hoc rogo, sed pro illis, quos mihi dedisti,
quia
10
tui sunt: et mea omnia, tua sunt, et quae tua sunt, mea sunt: et honorificatus sum
in illis.
11
Et hi in hoc mundo sunt, et ego ad te venio, et jam non sum in hoc mundo, et in hoc
mundo sunt. Pater sancte, serva eos in nomine tuo: et, in hoc mundo
12
cum essem cum illis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi;
et neimo perit de illis, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleretur.
13
Nunc autem at te venio, et haec loquor in hoc mundo, ut habeant gaudium meum expletum
in semetipsis.
14
Ego dedi illis verbum tuum, et hic mundus odit illos, quia non sunt de hoc mundo,
sicut ego non sum de hoc mundo.
15
Non rogo, ut
16
tollas illos de mundo: non sunt, s. . c. . t ego † non sum de hoc mundo.
17
Sanctifica illos in veritatem. Verbum tuum verum
18
est. Sicut me † misisti in hunc † mundum, et ego misi illos in hunc mundum:
19
et pro illis ego me sanctifico; ut sint ipsi sanctificati in veritatem.
20
Non pro his tantum rogo, sed pro illis, q. . i credituri sunt per verbum illorum
21
in me; ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et illi quoque in
nobis sint †: ut mundus sic credat, quia tu me misisti.
22
Et ego gloriam, quam dedisti mihi, dedi illis; ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
23
Et ego in illis, et tu in me; ut sint perfecti in unum; ut sciat hic mundus, q . .
. a tu me emisisti, et dilexi † i . . . os, sicut et tu me dilexisti.
24
Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum; ut videant gloriam
meam, quam dedisti mihi: quoniam dilexisti me ante constitut . . . nem mundi.
25
Pater juste, et hic mundus te non cognovit: ego autem te adgnovi, et hi cognoverunt,
quia tu
26
me misisti. Et notum ad illis feci nomen tuum, et cognitum . . . ciam; ut caritas,
qua me dilexisti, sit in eis, et ego in illis.