Caput XIX.
1
Tunc ergo Pilatus acceptum Jesum, flagellavit
2
eum; et milites nectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus, et vestimentum
purpureum induerunt
3
eum, et veniebant ad illum, dicentes: Habe Rex Judaeorum: et dabant illi palmas in
faciem.
4
Egressus est rursum Pilatus foris, et ait illis: Ecce ego adduco illum vobis foris,
ut sciatis quia non invenio in eo causam.
5
Exiit ergo Jesus foris † habens spineam coronam, et purpuream tunicam.
6
Quem cum vidissent Sacerdotes, et ministri, exclamaverunt, cruci eum figerent. Ait
illis Pilatus: Sumite eum vos, et crucifigite: ego enim in eo culpam non invenio.
7
Responderunt Judaei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium
se Dei fecit.
8
Cum audisset autem Pilatus hunc verbum, magis timuit,
9
et intravit rursus in praetorio, et ait ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum
non dedit.
10
Ait ergo illi Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigendi
te, et potestatem habeo dimittendi te?
11
Respondit ei Jesus, et dixit: Non haberes potestatem . . me nullam, nisi data tibi
fuisset de sus . . . Propter hoc, qui me tibi tradidit, magnum peccatum . . -
12
bet. Et ex hoc Pilatus quaerebat illum dimittere. Judaei autem exclamaverunt, dicentes:
si hunc dimiseris, non es amicus Caesaris. Omnis enim, qui Regem se facit, contradicit
Caesari.
13
Cum audisset ergo Pilatus haec verba, produxit fo . . . Jesum, et sedit pro tribunali
in locum †, qui appellatur Lithostrotus, Hebreice autem Gennaesa.
14
Erat autem praeparatio Phaschae, hora erat circiter sexta, et ait Judaeis: Ecce Rex
vester.
15
Ad illi exclamaverunt: † Tolle, tolle, cruci eum fige. Ait illis Pilatus: Regem vestrum
crucifigam? . . esponderunt Sacerdotes: Nos non habemus Regem, nisi Caesarem.
16
Tunc tradidit eum illis, ut crucifigeretur. Adsumpserunt igitur † Jesum;
17
et gestans sibi crucem, pervenit in locum, qui appellatur Calbariae locus, quod dicitur
Haebraice Golgotha,
18
ubi illum crucifixerunt, et cum eo alios duos latrones, hinc, adque illinc, medium
autem Jesum.
19
Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit supra crucem. Erat autem scriptum: Jesus
Nazaraenus Rex Judaeorum.
20
Hunc ergo titulum multi legerunt Judaeorum, quia in proximo erat civitati locus, ubi
crucifixus erat Jesus: et erat scriptum Hebraeice, Graece, et Latine.
21
Dicebant ergo Pilato Principes Sacerdotum, et Principes Judaeorum: Noli scribere Rex
Judaeorum; sed, quia ipse dixit: Rex sum Judaeorum.
22
Respondit illis Pilatus: Quod scribsi, scribsi.
23
Milites ergo, cum crucifixissent Jesum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quattuor
partes, unicuique militi partem. Erat autem tunica de summo, sed texta in . . tum.
24
Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus illam, set sortiamur cujus sit: ut Scriptura
adimpleretur: Diviserunt vestimenta mea sibi, et supra vestimentum meum miserunt sortem.
25
Stabant autem secus crucem Jesu mater ejus Maria, et soror matris ejus maria Cleophaes.
26
Jesus autem, ut vidit matrem suam, et discipulum adstantem †, quem diligebat, dicit
matri suae: Mulier, ecce Filius tuus.
27
Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Ex illa hora accepit illam discipulus ille
in sua.
28
Post hoc, videns Jesus quod perfecta sunt omnia, et consumantur Scripturae, ait: Sitio.
29
Pelvis posita erat aceto plena: hysopo circumdantes, optulerunt
30
ori ejus. Cum accepisset acetum, dixit: Consumatum est. Et inclinans caput, tradidit
spiritum.
31
Judaei ergo, quoniam cena pura erat, ne sabbato manerent corpora in cruce, (erat aut
. . magnus d . . . illius sabbati) rogaver . . Pilatum, ut crura illis frangere .
. tur, et tollerentur de cruce.
32
Venerunt ergo milites; et primi quidem, crura fregerunt, et alterius similiter, qui
simul crucifixus erat †.
33
Ad Jesum autem cum venissent, et viderunt eum jam mortuum, non fraegerunt crura
34
ejus, sed unus ex militibus lancia latus ejus percussit, et exiit confestim sanguis,
35
et aqua. Et qui vidit, testificatur, et testimonium ejus verum est. Et ipse scit,
quod vera dicit, ut et vos credatis.
36
Haec enim facta sunt illi, . . . Scriptura adimpleretur: Ossum ejus non confringitis
ab eo.
37
Et iterum altera Scriptura: Viderunt in quem compunxerunt.
38
Post haec autem rogavit Philatum Joseph ab Arimathia, qui erat discipulus Jesu, absconditus
autem propter timorem Judaeorum, ut tolleret corpus Jesu . . . et permisit Pilatus.
Venerunt ergo, et tulerunt illum.
39
Venit ergo Nicodemus, is qui pridem venerat ad Jesum nocte, feren . . mixturam murrae,
et alo . . . , fere libras
40
centum. Et acceperunt corpus Jesum, et adligaverunt illum linteaminibus cum aromatibus,
sicut est consuetudo Judaeis sepelire.
41
Erat autem in locum, ubi crucifixus erat, hortus: et in ho . . . monum . . . m no-
. . .
42
ta erat monumentum, posuerunt Jesum.