Caput XX.
1
Una autem sabbati venit Maria Magdalene, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum;
et videt lapidem sublatum de monumentum,
2
et cucurrit, et venit ad Simonem . . . um, et . . . discipu . . . nt . . . ubi illum
posuerunt.
3
Exiit ergo Petrus, et alter discipulus, et ibant ad monumentum.
4
Currebant autem ipsi duo simul, ille autem discipulus praecurrit velocius Petro, et
venit prior ad monumentum.
5
Et proscultans, videt posita linteamina, non tamen intravit.
6
Secutus est illum. . . t Petrus, et intravit in monumentum, et vidit linteamina
7
posita, et sudarium, quod erat positum seorsum, involutum in uno loco.
8
Tunc ergo introivit et discipulus, qui prior venerat ad monumentum, et vidit,
9
et credidit: nondum enim sciebant Scripturam, quod oportet illum a mortuis resurgere.
10
Abierunt ergo discipuli ad se.
11
Maria autem flens stabat ad monumentum; et cum fleret, . . . dspexit in monumentum;
12
et vidit duos Angelos. . . albis sedentes, unum ad caput, unum ad pedes, ubi positus
erat Jesus.
13
Dicunt ill . . mulieri, quid fles? Ait ill . . s: Quoniam tulerunt Dominum meum, et
n . . . o ubi eum posu. . .- runt.
14
His dictis, conversa est retro, et videt . . . sciebat, quod Jesus
15
est. Dicit illi Jesus: Mulier, quid ploras? quem q . . eres? . . . la existiman .
. . eum hortulanum esse, ait illi: Domine, si tu portasti illum, dic mihi, ubi pusuisti
eum, et ego illum tollam.
16
Dicit . . . i Jesus: Maria. Illa stetit, et ait illi: Rh . . . (quod dicitur, Domine.)
17
Dicit illi Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem
ad fratres meos, et dic illis: Ascendo ad Patrem meum, et ad Patrem vestrum, Deum
meum, et Deum vestrum.
18
Venit Maria Magdalene nuntians discipulis: quoniam vidi Dominum: et haec dixit illi.
19
Set, cum sero factum esset die illa, una sabbati, et ostiis clusis, ubi era. . discipuli
propter timorem Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio, et ait † illis: Pax vobis.
20
Et his dictis, ostendit illis manus et latus: et gavisi sunt
21
discipuli. Dicit illis ergo iterum: Pax vobiscum. Sicut misit me Pater, et ego mitto
22
vos. Insufflavit, et ait illis: Accipite Spiritum Sanctum:
23
si cujus remiseritis peccata, remissa erunt illi: si cujus tenueritis, tenebuntur.
24
Thomas unus de XII. qui dicitur Dydymus, non fuit cum illis, quando
25
venit Jesus. Dicebant ergo illi et alii discipuli: Vidimus Dominum. Ad ille dixit
ad eos: Nisi videro in manibus ejus vestigium clavorum, et misero digitum meum in
locum clavorum, et misero manus in latus ejus, non sum crediturus.
26
Post dies octo iterum venit: simul intus erant discipuli, et Thomas cum illis. Venit
Jesus osteis clusis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobiscum.
27
Deinde ait ad Thoman: Ostende hoc digitum tuum, et vide manus meas, et mitte manus
tuas in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis.
28
Respondit Thomas, et dixit illi: Tu es Dominus meus, et
29
Deus meus. Ait illi Jesus: Quoniam vidisti, credidisti: beati qui non viderunt, et
crediderunt.
30
Multa quidem, et alia signa fecit Jesus coram discipulis suis, quae non scripta sunt
in hoc libro.
31
Haec autem scripta sunt, ut credatis, quoniam est Christus Filius Dei; et ut credentes,
vitam habeatis in nomine ejus.