COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
An tantum sit una prudentia respectu omnium agibilium, ita quod ad dirigendum omnes actus morales in suos fines sufficiat una prudentia specie ?
D. Thom. 1. 2. quaest. 60. art. i. Henric. quodlib. 9. quaest, i. Scot. 3. dist. 36. num. 21. Occham. 3. quaest. 12. art. 3.Bassol. 2. dist. 35. quaest. 2. Rubion 3. d. 36. q. 2. Gabr. q. unie. art. 3. Alm. tract. 5. moral. c. 4. Assor. tom. 1. lib. 3. c. 29. q. 4.
Videtur quod sic, quod declaratur tripliciter. Primo ex parte objecti sic, quoniam ex parte objecti habentis unam rationem formalemobjectivam, est tantumunus habitus: sed ratio objectiva objecti prudentiae est tantum una, quae est bonum humanum ordinabile secundum rationem rectam in finem debitum ; ergo prudentia est tantum una specie, dirigens circa omnes actus virtutum moralium.
Secundo ex parte principii practici : quoniam prudentia praesupponens ipsum primum principium practicum agibilium, ad tot secundum unitatem suam se extendit, ad quot se extendit illud principium practicum, quia intellectus secundum habitum prudentiae elicit syllogizando ex primo principio practico omnes conclusiones agibilium ; sed primum principium agibilium se extendit ad omnes conclusiones agibilium; ergo respectu omnium agibilium sufdcit unam prudentiam specie ponere.
Tertio ex parte unitatis attributionis, quoniam quamvis sint diversa agibilia, circa quae dirigit prudentia monastica, tamen omnia habent attributionem ad unum finem ; nam in agibilibus est aliquid unum quod est aliorum finis, propter quem omnia alia agibilia sunt, et ad quem ordinanda sunt; ideo propter hanc unitatem attributionis ad aliquod, una prudentia unitatem specificam sortitur.