COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Refutat primam rationem pro sententia D. Thomae, dicentis unam prudentiam respectu omnium agibilium, quia est unica ratio objectiva : contra arguit Doctor, primo, quia esto sit una ratio communis, sieut diversae speciales verbi gratia, temperantiae, fortitudinis, etc. Secundo, alius est habitus de corpore mobili ut sic, et alius de corpore locabili, vel mobili ad formam ; ergo idem de bono humano ut sic, et de hoc bono, nempe temperantiae. Tertio ex Philosopho. Quarto, quot sunt conclusiones diversae specie, tot habitus. Quinto, cum notitia alicujus in universali, stat ejus ignorantia in particulari, et adducit exemplum ex Philosopho.
Sed contra rationem primam arguitur sic : Quandoque aliqua plura habent aliquam unam rationem ad quam conveniunt, et diversas rationes formales, quibus in speciali specie differunt, sicut de illis est unus habitus, ut una scientia secundum illam rationem communem in qua conveniunt, ita de illis sunt diversi habitus, ut diversae scientiae, prout formaliter et specifico differunt, sicut de omnibus scibilibus in quantum conveniunt in ratione entis, est una scientia communis, ut Metaphysica ; ita etiam de scibilibus diversis, prout differunt secundum rationes suas formales, sunt diversae scientiae et diversi habitus particulares ; sed agibilia, circa quae sunt virtutes morales, quamvis conveniant in ratione aliqua communi, ut in ratione boni humani, tamen differunt per rationes suas formales, quibus specifice differunt; aliud est enim bonum humanum in quod inclinat temperantia, et aliud .ad quod inclinat fortitudo, aliter enim non essent diversae virtutes specie ; ergo licet respectu omnium agibilium, ut conveniunt in ratione boni communis, ponatur una prudentia, tamen respectu agibilium, prout specie differunt secundum rationes formales agibilis, oportet ponere diversas prudentias.
Praeterea ad confirmationem istius rationis arguitur sic : ubi minor diversitas objectorum sufficit ad variationem habitus, ibi major diversitas sufficiet ad diversificandum habitum ; sed minor est diversitas totius universalis a parte subjectiva, quam totius integralis a sua parte; sed diversitas prima sufficit ad diversificandum habitus formaliter, sicut alius est habitus de corpore mobili simpliciter, et alius est habitus de corpore mobili ad locum, vel ad formam; igitur cum bonum speciale, ut bonum unius se habeat ad bonum commune, sicut pars integralis ad totum integrale : (diversa enim agibilia sunt partes unius boni totalis hurmani, alia est prudentia formaliter respectu objecti particularis agibilis, et respectu boni humani singularis, vel saltem cum plus differat unum bonum ab alio quam totum universale a particulari,) alius est habitus prudentiae respectu unius boni agibilis, et respectu alterius.
Praeterea, si bonum agibile secundum rationem rectam sit objectum prudentiae: ergo ubi est aliud objectum formale prudentiae, ibi erit alia prudentia specie : sed secundum Philosophum 6. Ethicorum comparantem prudentiam ad artem et scientiam, ipsa est praeceptiva respectu artis et scientiae; objectum vero scientiae quantumcumque (quidquid sit de factibili, quod est objectum artis) est aliud objectum formaliter ab objecto agibili, quod habet rationem oppositam, quoniam agibile est contingens, objectum vero scientiae est necessarium ; ergo non respectu omnium diligibilium est una prudentia specie.
Praeterea, sicut prudentia est habitus inclinans ad consiliandum de vero agibili complexo contingenti, ita scientia est habitus ad speculandum de vero complexo necessario non agibili; sed sub scientia considerante de quo objecto in communi, de quo ostendit passionem in communi, sunt diversae scientiae et diversi habitus, respectu diversarum conclusionum specie differentium, ut quot sunt diversae conclusiones, tot sunt diversi habitus specifici respectu earumdem, ut probabo: igitur cum sub bono uno agibili humano in communi sint diversa agibilia specie differentia, respectu eorum erunt diversae prudentiae differentes. Minor probatur per hoc, quia cum scientia unius conclusionis in scientia naturali, stat ignorantia dispositionis de alia conclusione. Unde cum scientia de corpore mobili ad formam, stat ignorantia de corpore mobili ad locum, ut de corpore caelesti. Unde etiam Philosophus bene tradens scientiam circa aliqua naturalia, erravit, et erat in dispositionis ignorantia circa quaedam alia, ut Averroes circa animam humanam, sed ad hoc quod sit ignorantia dispositionis de aliqua conclusione amota ab intellectu alicujus, oportet quod hoc fiat per habitum scientiae incompossibilem ei. Si igitur habitus scientiae de aliqua vera conclusione sit idem cum habitu scientiae de conclusione, de qua habebatur ignorantia dispositionis, sequitur quod idem habitus sit compossibilis, et incompossibilis ignorantiae dispositionis unius conclusionis, quod est impossibile, quia tunc idem posset esse, et non esse.
Praeterea, cum notitia alicujus in universali stat ignorantia ejusdem in particulari, quoniam secundum Philosophum, contingit scire omnem mulam esse sterilem, et tamen ignorare in utero hanc habere; si igitur prudentia, quae habitus est cognitivus, habeat pro suo primo objecto bonum humanum agibile in universali, cum habitu talis prudentiae stabit ignorantia in dirigendo hoc bonum agibile, ut circa bonum temperantiae. Cum ergo non sit aliquis prudens, nisi qui bene agere habet in dirigendo A bonum in particulari, circa quod habere potest aliquis habitum prudentiae, et tamen non recte dirigit circa agibile B in particulari, sequitur quod non est unus habitus prudentiae respectu omnium particularium agibilium.
Dicitur quod de scibilibus, ut inter se distinguuntur formaliter, et ut conveniunt in ratione objectiva scientiae communis ex una parte, et agibilibus diversis secundum speciem, et ut conveniunt in ratione boni communis ex alia parte, non est simile ; quia objecta specialia specifice differentia praeter hoc, quod conveniunt in una ratione objectiva communi, secundum quam de eis est una scientia communis, habent diversas rationes objectivas formaliter diversas, propter quas de eis possunt esse diversae scientiae speciales praeter communem: sed agibilia specie diversa praeter hoc, quod conveniunt in ratione boni humani, non habent diversas rationes objectivas respectu prudentiae, quia ex hoc est aliquod objectum prudentiae, quia habet rationem boni persuasibilis a ratione. Et haec ratio ejusdem rationis invenitur in objecto temperantiae, sicut in objecto fortitudinis. Unde agibilia diversa inquantum specifice differunt, tantum sunt diversa objecta materialia, et respectu prudentiae, et non formaliter diversa ; et ideo sicut una Logica potest dirigere syllogizationem circa materiam Grammaticae, et Geometricae, et circa objecta omnium scientiarum, quae non sunt nisi materialia respectu Logicae, sic una prudentia potest dirigere circa omnia agibilia in actibus virtutum moralium, quae omnia ut conveniunt in una ratione boni humani, sunt objectum formale ipsius prudentiae.
Contra: objectum temperantiae secundum quod est objectum ejus, est agibile formaliter distinctum ab objecto fortitudinis ut objectum ejus est, aliter enim temperantia et fortitudo non essent diversae virtutes formaliter distinctae ; si igitur per comparationem ad prudentiam non essent formaliter distincta objecta, sed tantum materialiter, sequeretur quod sub alia ratione esset aliquod agibile objectum prudentiae et temperantiae, et per consequens ex directione prudentiae circa objectum temperantiae nunquam temperatus recte per se eligeret per virtutem temperantiae ; sed si directe eligat, hoc erit per accidens, cum prudentia non dirigat circa agibilia, ut sunt objectum formaliter temperantiae, sed tantum materialiter.