Quid sit religio, et in quo perfectio religionis consistat.
Ut autem religionis naturam cognoscere valeamus, huius nominis originem inquiramus.
Nomen igitur religionis, ut Augustinus in libro de vera religione innuere videtur, a religando sumptum est. Illud autem proprie ligari dicitur quod ita uni adstringitur quod ei ad alia divertendi libertas tollatur. Sed religatio iteratam ligationem importans, ostendit ad illud aliquem ligari cui primo coniunctus fuerat, et ab eo distare incepit. Et quia omnis creatura prius in deo extitit quam in se ipsa, et a deo processit, quodammodo ab eo distare incipiens secundum essentiam per creationem; ideo rationalis creatura ad ipsum deum religari debet, cui primo coniuncta fuerat etiam antequam esset, ut sic ad locum unde exeunt flumina revertantur, Eccle. I, 7. Et ideo Augustinus in Lib. De vera religione dicit: religet nos religio uni omnipotenti deo: et habetur in Glossa rom.
XI, 36, super illud, ex ipso et per ipsum etc..
Prima autem ligatio quo homo deo ligatur, est per fidem, ut dicitur Hebr. XI, 6: accedentem ad deum oportet credere quia est. Huius quidem fidei protestatio, latria est, quae cultum deo exhibet, quasi recognoscens eum esse principium: unde religio primo et principaliter latriam significat, quae deo cultum exhibet in verae fidei protestationem. Et hoc est quod Augustinus dicit, X de civitate dei, quod religio non quemlibet, sed dei cultum significare videtur: et hoc modo tullius religionem definit in veteri rhetorica, dicens: religio est quae superiori cuidam naturae, quam divinam vocant, curam caeremoniamque affert.
Et sic primo et principaliter ad veram religionem pertinere noscuntur quaecumque ad fidem integram pertinent, et ad debitam latriae servitutem. Sed secundo ad religionem pertinere noscuntur omnia illa in quibus possumus deo servitium exhibere: quia, ut Augustinus dicit in Enchir., deus colitur non solum fide, sed spe et caritate; ut sic omnia caritatis opera religionis esse dicantur. Unde Iac. I, 27: religio munda et immaculata apud deum et patrem haec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum etc..
Ex his ergo patet quod duplex est religionis acceptio. Una secundum sui nominis primam institutionem, secundum quod aliquis se deo ligat per fidem ad debitum cultum; et sic quilibet christianae religionis fit particeps in baptismo, abrenuntians Satanae et omnibus pompis eius.
Secunda prout aliquis ad aliqua opera caritatis se obligat, quibus specialiter deo servitur vitae abrenuntians saeculari; et hoc modo religionis nomine ad praesens utimur.
Caritas autem deo debitum obsequium reddit secundum actus vitae activae et contemplativae. Et in actibus vitae activae diversimode secundum diversa officia caritatis, quae proximis impenduntur: et ideo sunt aliquae religiones institutae ad vacandum deo per contemplationem, sicut religio monastica et eremitica; aliquae autem ad serviendum deo in membris suis per actionem, sicut illorum qui ad hoc se deo dedicant, ut infirmos suscipiant, captivos redimant, et alia misericordiae opera exequantur. Nec est aliquod opus misericordiae ad cuius executionem religio institui non possit, etsi non sit hactenus instituta.
Sicut autem in baptismo quo homo per fidei religionem deo ligatur, peccato moritur; ita per votum religionis non solum peccato, sed saeculo moritur, ut soli deo vivat in illo opere in quo se deo ministraturum devovit: quia sicut per peccatum vita fidei tollitur, ita per occupationes saeculi christi ministerium impeditur: II ad Tim. II, 4: nemo militans deo implicat se saecularibus negotiis.
Et ideo per religionis votum illis abrenuntiatur quibus humanus animus maxime occupari consuevit, et a divinis obsequiis praepediri.
Quorum primum et principale est coniugium: I ad Cor. VII, 32: volo vos sine solicitudine esse. Qui sine uxore est, solicitus est quae domini sunt, quomodo placeat deo; qui autem cum uxore est, solicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori; et divisus est. Secundum est possessio terrenarum divitiarum: Matth. XIII, 22: solicitudo huius saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur: unde dicit quaedam Glossa, Luc. VIII, 14 super illud, quod autem in spinis cecidit etc.: divitiae etsi delectare videntur, tamen suis possessoribus sunt spinae, cum aculeis curarum mentes eorum confodiunt, quae avide quaeruntur, et solicite servantur. Tertium est propria voluntas: quia qui suae voluntatis est arbiter, solicitudinem habet de suae vitae gubernatione; et ideo nobis consulitur ut nostri status dispositionem divinae providentiae committamus: I Pet. V, 7: omnem solicitudinem vestram proiicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis. Prov.
III, 5: habe fiduciam in domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae.
Et inde est quod perfecta religio triplici voto consecratur: scilicet voto castitatis, per quod abrenuntiatur coniugio; voto paupertatis, per quod abrenuntiatur divitiis; voto obedientiae per quod abrenuntiatur propriae voluntati.
Per haec autem tria vota homo sacrificium deo offert de omnibus bonis suis: per votum quidem castitatis, in sacrificium deo offerens proprium corpus, de quo Rom. XII, I: exhibeatis membra vestra hostiam viventem; per votum autem paupertatis oblationem deo faciens de exterioribus bonis, de qua Rom. XV, 31: obsequii mei oblatio accepta fiat in ierosolymis sanctis; per votum vero obedientiae sacrificium spiritus deo offerens, de quo in Psalmo: sacrificium deo, spiritus contribulatus.
Nec solum sacrificium per haec tria deo offertur; sed holocaustum, quod erat in lege acceptissimum. Unde Gregorius in VIII homil. Secundae partis super Ezech.: cum quis suum aliquid deo vovet et aliquid non vovet, sacrificium est; cum vero omne quod habet, omne quod vivit, omne quod sapit, omnipotenti deo voverit, holocaustum est. Et sic religio secundo modo accepta, in hoc quod sacrificium deo offert, primum modum religionis imitatur.
Sunt tamen quidam modi vivendi, in quibus aliqua horum praetermittuntur; sed in eis perfecta religionis ratio non invenitur. Alia autem omnia quae in religionibus reperiuntur, sunt adminicula quaedam vel ad cavendum ea quibus per votum religionis abrenuntiatur, vel ad observandum illud in quo homo per religionis votum deo se serviturum promisit.
Ex dictis igitur patere potest, secundum quid una religio possit perfectior altera iudicari. Ultima enim rei perfectio in finis consecutione consistit: unde debet principaliter ex duobus religionis perfectio iudicari.
Primo, ex hoc ad quod religio ordinatur: ut dicatur illa esse religio eminentior quae digniori actui dedicatur: ut sic secundum comparationem activae et contemplativae vitae in utilitate et dignitate accipiatur comparatio religionum quae activae, et quae contemplativae vitae deputantur.
Secundo ex comparatione religionis ad executionem illius ad quod est instituta.
Non enim sufficit religionem aliquam ad aliquid altum institui, nisi sit taliter ordinata observationibus et modis vivendi, quod ad suum finem sine impedimento pertingat; sicut si duae religiones sunt institutae ad contemplandum, illa per quam homo liberior contemplationi redditur, debet perfectior iudicari.
Sed quia, ut dicit Augustinus, nemo potest novam vitam inchoare, nisi veteris eum vitae poeniteat, quaelibet religio, per quam novam vitam homo inchoat, quidam poenitentiae status est, ut homo a veteri vita purgetur: et secundum hoc tertio modo possunt comparari religiones, ut illa dicatur perfectior quae maiores austeritates habet, vel in ieiunio vel in paupertate, vel in aliis huiusmodi: quia opera satisfactoria debent esse poenalia.
Sed primae comparationes sunt magis religioni essentiales: et ideo secundum eas est magis perfectio religionis iudicanda: et praecipue cum perfectio vitae magis consistat in interiori iustitia quam in exteriori abstinentia.
Sic ergo patet quid sit religio, et in quo perfectio religionis consistat.