CONTRA IMPUGNANTES

 Prooemium

 Pars 1

 Pars 2

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Pars 3

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Pars 4

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Pars 5

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

Capitulus 5

De hoc quod religiosi verbum dei ordinate et gratiose proponunt.

Argumentum 1

Nunc quinto videndum est quomodo in religiosis compositam et ornatam praedicationem vituperant, inducentes illud quod habetur I Cor. I, 17: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux christi. Glossa: non in lepore vel ornatu verborum: quia praedicatio christiana verborum non indiget pompa et cultu sermonis, ne videatur esse ex versutia et calliditate humanae sapientiae, non ex veritate; sicut pseudoapostoli in sapientia humana christum praedicabant eloquentiae studentes. Unde volunt concludere, religiosos esse pseudoapostolos, quia eloquenter et ornate verbum dei proponunt.

Argumentum 2

Item. I ad Cor. II, 1: ego cum venissem ad vos, non veni in sublimitate sermonis.

Glossa: secundum logicam, ut logicis rationibus uterer, aut in sublimitate sapientiae: Glossa, secundum physicam, ut physicis speculationibus illud confirmarem. Et infra: et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis.

Glossa: quia etsi persuasibilia fuerunt verba mea, non tamen per humanam sapientiam, ut verba pseudoapostolorum. Ex hoc autem idem concludunt quod superius.

Argumentum 3

Item. II Cor. XI, 6: nam etsi imperitus sermone, sed non scientia. Glossa, quia non ornabat verba sed pseudo componebant verba, quos praeferebant Corinthii causa accurati sermonis; cum in religione vis sermonis necessaria sit, non sonus vocis. Et ex hoc idem arguunt quod prius.

Argumentum 4

Item. Nehem. Ult.: filii eorum ex media parte loquebantur azotice, et loquebantur iuxta linguam populi: et obiurgavi eos, et maledixi. Per azoticum autem sermonem Glossa interpretatur eloquium rhetoricum et physicum. Ergo excommunicandi sunt qui verbis sacrae Scripturae eloquentiam rhetoricam vel sapientiam philosophicam immiscent.

Argumentum 5

Item. Isai. I, 22: vinum tuum mixtum est aqua. Vinum autem significat sacram doctrinam, ut patet per Glossam. Ergo illi qui sacrae doctrinae immiscent aquam humanae eloquentiae, reprehensibiles sunt.

Argumentum 6

Item. Isai. XV, 1, super illud, nocte vastata est Ar, Glossa: Ar, idest adversarius, scilicet sapientia saecularis, quae adversaria est deo; cuius murus dialectica arte constructus, nocte vastatur et conticescit. Ex quo etiam patet reprehensibiles esse eos qui in doctrina sacra saeculari sapientia vel eloquentia utuntur.

Argumentum 7

Item. Prov. VI, 6, super illud, lectulum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto, Glossa: in tapetibus pictis de Aegypto, ornatus eloquentiae, et dialecticae artis versutia, quae ab ethnicis originem sumpsit, intelligitur; per quam haeretica mens sensum doctrinae pestilentis quasi meretrix torum facinoris se texuisse gloriatur. Ex quo etiam videtur quod perniciosum sit sapientia et eloquentia saeculari in sacra doctrina uti.

Argumentum 8

Item. I Tim. III, 7: oportet illum, scilicet episcopum, testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat. Glossa: idest in contemptum apud fideles et infideles. Sed per hoc quod aliqui religiosi eloquenter et ordinate praedicant, episcopi veniunt in contemptum apud populum, qui taliter non praedicant. Ergo talis religiosorum praedicatio periculosa est ecclesiae dei.

Corpus

Ad horum autem responsionem accipienda sunt verba Hieronymi ita scribentis ad magnum urbis Romae oratorem: quod quaeris, cur in nostris opusculis saecularium litterarum interdum ponamus exemplum, et candorem ecclesiae ethnicorum sordibus polluamus; responsum breviter habeto.

Nunquam hoc quaereres, nisi te totum tullius possideret, si Scripturas sanctas legeres, si interpretes earum, omisso volcatio, evolveres.

Quis enim nesciat et in Moyse ac prophetarum voluminibus quaedam assumpta de gentilium libris; et Salomonem philosophis tyri et proposuisse nonnulla et aliqua respondisse? et ita prosequens consequenter in tota epistola ostendit tam scriptores canonis quam expositores eorum omnes a tempore apostolorum usque ad sua tempora sacrae Scripturae immiscuisse sapientiam et eloquentiam saecularem: unde multis doctoribus enumeratis subiungit: quod omnes intantum philosophorum doctrinis atque sententiis suos referserunt libros, ut nescias quid in illis primum admirari debeas; eruditionem saeculi, an scientiam Scripturarum. Et in fine epistolae concludit: cui quaeso ut suadeas, ei scilicet qui super praedictis eum reprehendebat, ne vescentium dentibus edentulus invideat, et oculos caprearum talpa contemnat.

Ex quo patet quod commendabile est quod aliquis eloquentiam et sapientiam saecularem ad obsequium divinae sapientiae trahat; et quod hoc reprehendentes sunt sicut caeci invidentes videntibus, quaecumque ignorant blasphemantes, ut dicitur in can. Iudae.

Item. Augustinus in 4 Lib. De doct. Christiana: porro qui non solum sapienter, verum etiam qui eloquenter vult dicere (quoniam profecto plus proderit, si utrumque potuerit), ad legendos vel audiendos vel exercitatione imitandos eloquentes eum mitto. Patet ergo quod in sacra Scriptura curandum est ut etiam homo eloquenter et ornate loquatur, ut magis sermo proficiat audientibus.

Item. In eodem Lib.: hic aliquis forsitan quaerit, utrum auctores nostri qui canonem nobis saluberrima auctoritate fecerunt, sapientes tantum, an eloquentes nuncupandi sint: et ostendit eos eloquentes fuisse, et ornatu verborum per colores rhetoricos usos esse: unde concludit: quapropter et eloquentes quidem, non solum sapientes canonicos nostros auctores fateamur, talique eloquentia usos, qualis personis eiusmodi congruebat.

Item. In eodem Lib.: oportet eloquentem ecclesiasticum, quando suadet aliquid quod agendum est, non solum docere ut instruat, et delectare ut teneat; sed etiam flectere, ut vincat: et haec tria quomodo a sacris doctoribus fieri habeant, per ornatissimas locutiones sanctorum patrum ostendit.

Ex quibus omnibus patet, eos qui praedicando, vel legendo sacram Scripturam docent, eloquentia uti debere, et sapientia saeculari.

Hoc etiam patet per Gregorium et Ambrosium et alios, qui ornatissime sunt locuti. Et Augustinus et dionysius et basilius multa in suis libris de sapientia saeculi interseruerunt, sicut patet legentibus et intelligentibus eorum scripta. Apostolus etiam Paulus auctoritatibus ethnicorum in sua praedicatione est usus, ut patet act.

XVII, 28, et ad Tit. I, 12.

Item. Gregorius in 9 Lib. Mor.

Exponens illud iob IX, 9, qui facis Arcturum et Orionas etc., sic dicit: haec quippe astrorum nomina a cultoribus sapientiae carnalis inventa sunt. Sic ergo in sacro eloquio sapientes dei sermonem trahunt a sapientibus saeculi, sicut in eo pro utilitate hominis vocem in se humanae passionis ipse conditor omnium sumit deus. Ex quo iterum patet quod doctoribus sacrae Scripturae convenit eloquentia et sapientia saeculari uti.

Sciendum igitur est, quod uti sapientia et eloquentia saeculari in sacra doctrina quodammodo commendatur, et quodammodo reprehenditur.

Reprehenditur quidem, quando aliquis ad iactantiam eis utitur, et quando eloquentiae et sapientiae saeculari principaliter studet. Tunc enim oportet quod illa vel taceat vel neget quae saecularis scientia non approbat, sicut articulos fidei, qui sunt supra rationem humanam. Et similiter qui eloquentiae principaliter studet, homines non intendit ducere in admirationem eorum quae dicit, sed dicentis. Et hoc modo mundana sapientia et eloquentia pseudoapostoli utebantur, contra quos apostolus loquitur in epistola II ad Cor.: unde I ad Cor. I, 17, super illud, non in humanae sapientiae verbis, dicit Glossa: pseudoapostoli, ne stulti viderentur prudentibus mundi, in sapientia humana christum praedicabant dupliciter; scilicet eloquentiae studentes, et quae mundus stulta iudicat, evitantes.

Commendatur autem quando non ad se ostentandum, sed ad utilitatem audientium, qui sic quandoque facilius et efficacius instruuntur, vel convincuntur adversarii, utitur aliquis sapientia et eloquentia saeculari: et iterum quando aliquis non principaliter eis intendit, sed eis utitur in obsequium sacrae doctrinae, cui principaliter inhaeret, ut sic omnia alia in obsequium eius assumat, secundum id quod habetur II Cor. X, 5: in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium christi.

Et ita etiam apostoli eloquentia utebantur.

Unde Augustinus in 4 de doctrina christiana dicit, quod in verbis apostoli erat dux sapientia et sequens comes eloquentia: et sapientia praecedens eloquentiam sequentem non respuebat. Sed tamen posteriores doctores adhuc magis usi sunt sapientia et eloquentia saeculari propter eandem rationem qua non prius philosophi et rhetores sunt electi ad praedicandum, sed plebei et piscatores, qui postmodum philosophos et oratores converterunt; ut scilicet fides nostra non consistat in sapientia hominum, sed in virtute dei; et non glorietur omnis caro coram illo, ut habetur I ad Cor. I, 29 in textu, et Glossa super illud videte vocationem vestram, fratres etc..

Ad 1

Et per hoc patet responsio ad prima duo quae in contrarium obiiciebantur.

Ad 3

Ad tertium dicendum, quod secundum Augustinum in 4 de doctrina christiana, videtur apostolus, ubi ait: etsi imperitus sermone, sed non scientia, quasi concedendo obtrectatoribus sic locutus, non tanquam id agnosceret confitendo: in quo ostendit quod doctori plus prodest sapientia quam eloquentia. Unde Augustinus subiungit: scientiam plane non cunctatus est profiteri, sine qua esse doctor gentium non valeret. Si autem hoc assertive intelligatur, non est intelligendum quin apostolus eloquentia uteretur; sed quia non principale studium apponebat ad ornatum verborum, ut rhetores faciunt: vel quia ad litteram impeditae linguae erat: unde Glossa ibi dicit: nam etsi sum imperitus sermone, glosa: quia non orno verba, vel quia impeditae linguae sum. Sed pseudoapostoli principale studium apponebant ad ornandum verba: unde ibidem subditur, quod verba componebant, et quod Corinthii causa accurati sermonis eos apostolo praeferebant.

Ad 4

Ad quartum dicendum, quod quando aliquid totaliter transit in alterum, non dicitur esse mixtio, ut dicitur in I de generatione; sed quando est mixtio, utrumque miscibilium convertitur in unum tertium: et ideo quando aliquid adiungit sacrae Scripturae de sapientia saeculari, quod cedit in fidei veritatem, vinum sacrae Scripturae non est mixtum, sed purum remanet. Tunc autem mixtum fit quando aliquid adiungitur quod corrumpit Scripturae veritatem.

Unde Glossa ibidem dicit: qui praecepta sacrae Scripturae, quibus debet auditores corrigere, ad illorum voluntatem emollit, sensu suo admixto vinum corrumpit.

Ad 6

Ad quintum dicendum, quod Glossa illa loquitur de sapientia saeculari quae adversaria est deo: quod contingit quando sapientia saecularis ponitur principalis: tunc enim sequitur quod aliquis velit regulare fidem secundum documenta sapientiae saecularis; et exinde sequuntur haereses contrariae christo.

Ad 7

Et hoc modo etiam loquitur Glossa sequens inducta de Prov.. Unde patet responsio ad septimum.

Ad 8

Ad octavum dicendum, quod non sunt prohibendi boni ab his quae bene faciunt, propter hoc quod ex comparatione eorum aliqui contemnuntur; sed magis illi qui se contemptibiles reddunt.

Unde sicut et religiosi non sunt prohibendi ab operibus perfectionis, propter hoc quod aliqui praelati ex eorum comparatione carnaliter viventes contemptibiles redduntur; ita nec religiosorum diserta praedicatio reprehendenda est, quamvis aliquorum praelatorum minus diserta praedicatio contemnatur.